BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Praefatio

 

_________________________________________________________

 

 

 

Incipit praefatio.

 

[1] Cum studia saecularium litterarum magno desiderio feruere cognoscerem, ita ut multa pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci, grauissimo sum, fateor, dolore permotus ut scripturis diuinis magistri publici deessent, cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent. Nisus sum cum beatissimo Agapito papa urbis Romae ut, sicut apud Ale xandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi ciuitate Syrorum Hebreis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos doctores scholae potius acciperent Christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem et casto atque purissimo eloquio fidelium lingua comeretur. Sed cum per bella feruentia et turbulenta nimis in Italico regno certamina desiderium meum nullatenus ualuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis, ad hoc diuina caritat e probor esse compulsus, ut ad uicem magistri introductorios uobis libros istos domino praestante conficerem; propter quos, sicut aestimo, et scripturarum diuinarum series et saecularium litterarum compendiosa notitia domini munere panderetur, minus fortasse disertos, quoniam in eis non affectata eloquentia sed relatio necessaria reperitur. Vtilitas uero inesse magna cognoscitur, quando per eos discitur unde et salus animae et saecularis eruditio prouenire monstratur. In quibus non propriam doctrinam sed priscorum dicta commendo, quae posteris laudare fas est et praedicare gloriosum, quoniam quicquid de priscis sub laude domini dicitur, odiosa iactantia non putatur. Huc accedit quod magistrum grauem pateris, si frequenter interroges; ad istos autem quotiens redire uolueris, nulla asperitate morderis.

[2] Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus ad diuinam scripturam per expositiones probabiles patrum uelut per quandam scalam uisionis Iacob, ut eorum sensibus prouecti ad contemplationem domini efficaciter peruenire mereamur. Ista est enim fortasse scala Iacob, per quam angeli ascendunt atque descendunt, cui dominus inititur, lassis porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. Quocirca, si placet, hunc debemus lectionis ordinem custodire, ut primum tyrones Christi, postquam psalmos didicerint, auctoritatem diuinam in codicibus emendatis iugi exercitatione meditentur, donec illis fiat domino praestante notissima, ne uitia librariorum impolitis mentibus inolescant, quia difficile potest erui, quod memoriae sinibus radicatum constat infigi. Felix quidem anima, quae tanti muneris secretum memoriae sinibus domino largiente condiderit, sed multo felicior qui uias intellegentiae uitali indagatione cognouerit, eoque fit ut et humanas cogitationes a se nauanter expellat et diuinis eloquiis salubriter occupetur. Multos enim nos uidisse retinemus, memoriae firmitate pollentes, de locis obscurissimis inquisitos exemplis tantum auctoritatis diuinae soluisse propositas quaestiones, quoniam in alio libro clarius positum est, quod alibi dictum constat obscurius. Testis est Paulus apostolus, qui ex maxima parte in epistula quae scribitur ad Hebraeos testamenti ueteris scripturas nouorum temporum perfectione dilucidat.

[3] Quapropter, karissimi fratres, postquam se milites Christi diuina lectione compleuerint, et frequenti meditatione firmati cognoscere coeperint loca librorum oportune nominata, tunc huius operis instituta quispiam fortasse non inaniter transit, ubi quae legenda sunt his duobus libris aptissime suis locis et breuiter indicantur. Eoque prouenit ut studiosi cognoscant, a quibus latinis expositoribus singula quaeque declarata sunt. Quod si aliquid in eisdem neglegenter dictum reperit, tunc quibus lingua nota est a Graecis explanatoribus quae sunt salubriter tractata perquirant, quatenus in schola Christi neglegentiae tepore sublato uitalis agnitio flammatis mentibus inquiratur.

[4] Ferunt itaque scripturas diuinas ueteris nouique testamenti ab ipso principio usque ad finem graeco sermone declarasse Clementem Alexandrinum cognomento Stromateum et Cyrillum eiusdem ciuitatis episcopum et Iohannem Chrysostomum, Gregotium et Basilium, necnon et alios studiosissimos uiros quos Graecia facunda concelebrat. Sed nos potius latinos scriptores domino iuuante sectamur, ut quoniam Italis scribimus, Romanos quoque expositores commodissime indicasse uideamur. Dulcius enim ab unoquoque suscipitur quod patrio sermone narratur, unde fieri potest ut per magistros agatur antiquos quod impleri non potuit per nouellos. Quapropter tractatores uobis doctissimos indicasse sufficiet, quando ad tales misisse competens plenitudo probatur esse doctrinae. Nam et uobis erit quoque praestantius praesumpta nouitate non imbui sed priscorum fonte satiari. Hinc consequitur ut otiose doceam et sine culpabili praesumptione uos instruam; quod genus doctrinae et nobis arbitror esse proficuum, sic alios imbuere ut insidias calumniantium commodissime declinasse uideamur.

[5] Habetis igitur in primo uolumine antiqui saeculi magistros praesentes semperque paratissimos, qui non uos doceant tam suis linguis quam uestris potius oculis. Moderamini ergo, studiosi fratres, sapienter desideria uestra, per ordinem quae sunt legenda discentes, imitantes scilicet eos qui corpoream habere desiderant sospitatem. Nam qui sanari uolunt, a medicis quaerunt quas escas primum, quas secunda refectione percipiant, ne tenuissimas uires debilium membrorum oneret potius quam reficiat confusa uoracitas.

[6] In secundo uero libro de artibus ac disciplinis liberalium litterarum pauca libanda sunt; ubi tamen minore periculo delinquitur, si quid salua fidei stabilitate peccetur. Quicquid autem in scripturis diuinis de talibus rebus inuentum fuerit, praecedenti notitia melius probatur intellegi. Constat enim quasi in origine spiritalis sapientiae rerum istarum indicia fuisse seminata, quae postea doctores saecularium litterarum ad suas regulas prudentissime transtulerunt; quod apto loco in expositione Psalterii fortasse probauimus.

[7] Quapropter domino supplicantes, a quo uenit omne quod expedit, legite precor assidue, recurrite diligenter. Mater est enim intellegentiae frequens et intenta meditatio. Nec me praeterit eloquentissimum Cassianum in quinto Collationum dixisse uolumine quendam senem et simplicem de obscurissimo loco scripturae diuinae fuisse requisitum, eumque oratione creberrima superno lumine cognouisse, ut quod ante per humanos magistros non didicerat, subito diuina inspiratione completus quaerentibus res difficillimas explanasset. Simile est et illud sancti Augustini dictum, quod in libris de doctrina christiana commemorat, quendam famulum barbarum litteris imperitum orationibus crebris ita sibi traditum codicem subito legisse, quasi in schola fuerit longis meditationibus eruditus. De qua re sic ipse subsequens dicit: licet haec fuerint stupenda miracula, et omnia possibilia credentibus approbentur, non nos tamen debere talia frequenter expetere sed in usu communis doctrinae satius permanere, ne cum illa quae sunt supra nos audacter exquirimus, culpam temptationis contra praeceptum domini potius incurrere uideamur, dicentis in Deuteronomio: Non temptabis dominum deum tuum, et iterum in euangelio ait: Generatio mala et adultera signum quaerit, et cetera. Quapropter oremus ut nobis aperiantur illa quae clausa sunt, et ab studio legendi nullatenus abscidamur. Nam et Dauid, cum esset in lege domini iugiter occupatus, tamen clamauit ad dominum, dicens Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Tale est enim huius rei suauissimum donum, ut quanto plus accipitur, tanto amplius expetatur.

[8] Sed quamuis omnis scriptura diuina superna luce resplendeat, et in ea spiritus sancti uirtus euidenter irradiet, in Psalterio tamen et prophetis et Epistulis Apostolorum maximum studium laboris impendi, quoniam mihi uisi sunt profundiores abyssus commouere, et quasi arcem totius scripturae diuinae atque altitudinem gloriosissimam continere. Quos ego cunctos nouem codices auctoritatis diuinae, ut senex potui, sub collatione priscorum codicum amicis ante me legentibus sedula lectione transiui; ubi multum me laborasse domino iuuante profiteor, quatenus nec eloquentiae modificatae deessem nec libros sacros temeraria praesumptione lacerarem.

[9] Illud quoque credidimus commonendum, sanctum Hieronymum simplicium fratrum consideratione pellectum in Prophetarum praefatione dixisse, propter eos qui distinctiones non didicerant apud magistros saecularium litterarum colis et commatibus translationem suam, sicut hodie legitur, distinxisse. Quod nos quoque tanti uiri auctoritate commoniti sequendum esse iudicauimus, ut cetera distinctionibus ornentur. Ista uero sufficiant simplicissimae lectioni, quae supradictus uir, sicut dictum est, ad uicem distinctionum colis et commatibus ordinauit, ne supra iudicium tanti uiri uituperabili praesumptione uenisse uideamur. Reliquos uero codices, qui non sunt tali distinctione signati, notariis diligenti tamen cura sollicitis relegendos atque emendandos reliqui; qui etsi non potuerint in totum orthographiae minutias custodire, emendationem tamen codicum antiquorum, ut opinor, adimplere modis omnibus festinabunt. Habent enim scientiam notarum suarum, quae ex maxima parte hanc peritiam tangere atque ammonere noscuntur. Sed ut error inolitus aliquatenus de medio tolleretur, factum est ut in sequenti libro de orthographiae regulis perstrictim pro captu ingenii nonnulla poneremus, ne praecipitanter emendantium impolita praesumptio posteris carpenda traderetur. Paraui quoque quantos potui priscos orthographos inuerire, per quos etsi non omnino correcti, tamen ex magna parte meliorati esse uideantur. Orthographia siquidem apud Graecos plerumque sine ambiguitate probatur expressa. Inter Latinos uero sub ardua difficultate relicta monstratur, unde etiam modo studium magnum lectoris inquirit.

[10] Instituti operis ordine celebrato, nunc tempus est ut ueniamus ad religiosae doctrinae saluberrimum decus, deuotarum lumen animarum, caeleste donum et gaudium sine fine mansurum. Quod, ut ego arbitror, duobus libris qui sequuntur est breuiter intimatum.

 

Explicit praefatio Cassiodorii senatoris.