Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
Incipit eiusdem institutionum divinarum lectionum liber primusquae quo ordine legi debeat evidenter exponitur.
I. De octateucho.[1] Primus scripturarum diuinarum codex est Octateuchus, qui initium illuminationis nostrae historica relatione fecit a Genesi. Huius principia sanctus Basilius Attico sermone lucidauit, quem Eustathius, uir disertissimus, ita transtulit in latinum ut ingenium doctissimi uiri facundiae suae uiribus aequiperasse uideatur. Qui usque ad hominis conditionem nouem libros tetendit, ubi et caeli et terrae naturam, aeris et aquarum uel creaturarum paene omnium qualitates aperuit, ut quod in auctoritate breuitatis studio praetermissum est, tractatum latius minutissime atque clarissime disceretur.[2] Nam et pater Augustinus, contra Manicheos duobus libris disputans, ita textum Genesis diligenter exposuit, ut paene nihil ibi relinquere probaretur ambiguum; unde contigit ut nolens praestaret nobis heresis confutata quatenus, cum illa fortiter uincitur, catholici diligentius instruantur. Quos libros in codice supradicti Basilii, ut opinor, forsitan competenter adiunximus, ut textus praedictae Genesis lucidius legentibus panderetur.[3] Deinde sanctus Ambrosius, ut est planus atque suauissimus doctor, exinde sex libros eloquentiae suae more confecit, quos appellauit Exameron.[4] De isdem principiis sanctus quoque Augustinus, disertus atque cautissimus disputator, duodecim uolumina conscripsit, quae doctrinarum paene omnium decore uestiuit. Haec itaque uocauit de Genesi ad litteram; qui quamuis de eadem re tractauerit, de qua beatus Basilius et sanctus Ambrosius celeberrima laude fulserunt, tamen, quod post disertos uiros difficile contingere solet, opus suum longe in aliam summitatem domino largiente perduxit. Scripsit etiam contra Manicheum Faustum triginta tres libros, ubi et eius nequissimam prauitatem manifesta ratione conuicit, et de libro Genesis iterum mirabiliter disputauit. Pari quoque modo duos libros uir praedictus effecit, quibus titulum posuit «Contra inimicum legis et prophetarum», ubi simili modo multa de legis diuinae quaestionibus enodauit; contra quos ita feruore pietatis incanduit, ut diligentius atque uiuacius aduersus eos dixerit quam contra hereses alias disputauit. In libris quoque Confessionum posterioribus tribus uoluminibus de Genesis explanatione disseruit, confessus altitudinem rei quam totiens repetita expositione tractauit. Quaestiones etiam quae in uoluminibus sacris ardua difficultate poterant operiri, libris septem necessaria nimis et syllogistica probatione declarat, enisus magister optimus et uir acer ingenio ut quod ad salutem animarum constat esse concessum nequaquam indiscussum mortifera neglegentia linqueretur. Scripsit etiam de modis locutionum septem alios mirabiles libros, ubi et schemata saecularium litterarum et multas alias locutiones scripturae diuinae proprias, id est, quas communis usus non haberet, expressit, considerans ne compositionum nouitate reperta legentis animus nonnullis offensionibus angeretur, simulque ut et illud ostenderet magister egregius, generales locutiones, hoc est, schemata grammaricorum atque rethorum, exinde fuisse progressa, et aliquid tamen illis peculiariter esse derelictum, quod adhuc nemo doctorum saecularium praeualuit imitari. Dicitur etiam et de septem diebus Genesis septem fecisse sermones, quos sedula cura perquirimus et inuenire desideranter optamus.[5] Item sanctus Ambrosius de patriarchis septem libros edidit, qui multa loca ueteris testamenti factis quaestionibus suauiter enodauit.[6] Sanctus etiam Hieronymus uno uolumine de libro Geneseos Hebraicas soluit propositas quaestiones, quae per utriusque testamenti scripturas diuinas tamquam linea uno calamo deducta parili nitore descendunt. Haec a catholicis necessario perleguntur, quando tantis quaestionibus resolutis textus planissimus relinquitur et clara luce uulgatur. Explanationes quoque Hebreorum nominum et locorum, quae ad magnam intellegentiae partem in librorum ueterum auctoritate sunt positae, uno uolumine sua nobis in latinum interpretatione lucidauit. De nouo quoque testamento fecit alterum librum, ubi quaestiones ad eandem legem pertinentes diligentissimus doctor enodauit.[7] Sanctus quoque Prosper sedula cura legendus est, qui tres libros totius auctoritatis diuinae in centum quinquaginta tribus titulis comprehendit, ad instar piscium quos euangelica retia de huius saeculi tempestuosa profunditate traxerunt.[8] Item in Octateucho eloquentissimae nimis omeliae sunt Origenis in codicibus tribus; quem multorum quidem patrum sententia designat hereticum, sanctus uero Hieronymus eius aliqua opuscula sermone disertissimo transtulit in latinum. Hunc licet tot patrum impugnet auctoritas, praesenti tamen tempore et a Vigilio uiro beatissimo papa denuo constat esse damnatum. Theophilus autem Alexandrinae ecclesiae pontifex triginta quinque sensus eius heretica prauitate distortos catholica ueritate conuicit, necnon et Epiphanius Cyprius Salaminae ecclesiae multa eum detestatione persequitur, cum dolore maximo dicta ipsius iniquissima calliditate peruersa pontificis auctoritate redarguens. Sed quemammodum legi debeat, in epistula quam scripsit ad Tranquillinum sanctus Hieronymus probabiliter indicauit, ut nec studiosos ab eius necessaria lectione remoueat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam. Quem quidam non immerito more anethi habendum esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen decoctus exsucatusque proicitur. De quo conclusiue dictum est «Ubi bene, nemo melius: ubi male, nemo peius», et ideo caute sapienterque legendus est, ut sic inde sucos saluberrimos assumamus, ne pariter eius uenena perfidiae uitae nostrae contraria sorbeamus. Cui et illud conuenienter aptari potest quod Vergilius, dum Ennium legeret, a quodam quid faceret inquisitus respondit, «Aurum in stercore quaero.» Quapropter in operibus eiusdem Origenis, quantum transiens inuenire praeualui, loca quae contra regulas patrum dicta sunt achresimi repudiatione signaui, ut decipere non praeualeat qui tali signo in prauis sensibus cauendus esse monstratur. Posteriores autem in toto dicunt eum esse fugiendum, propterea quia subtiliter decipit innocentes; sed si adiutorio domini adhibeatur cautela, nequeunt eius nocere uenenosa.[9] Reliqui etiam uobis praestante domino, si legere uolueritis, omelias praedicti Origenis, id est, in Genesi XVI, in Exodo xii , in Leuitico XVI, in Numerorum XXIX , in Deuteronomio sermones iiii in quibus est minuta nimis et suptilis expositio, in Hiesu Naue XXVI, in Iudicum XIX. In Ruth uero priscas explanationes nequaquam potui reperire, nouellas autem uirum religiosissimum presbyterum Bellatorem condere persuasi, qui multa de praeconiis huius feminae aliarumque subsequentium duobus libris copiosa laude celebrauit; quos libros expositionibus Origenis forsitan competenter adiunxi, ut explanatio totius codicis Octateuchi consummato termino clauderetur.[10] Sed ut textus memorati Octateuchi quodam nobis compendio panderetur, in principiis librorum de uniuersa serie lectionis titulos eis credidimus imprimendos, a maioribus nostris ordine currente descriptos, ut lector utiliter ammonitus salubriter reddatur attentus, et facile unamquamque rem dum quaerit inueniat, quam sibi cognoscit breuiter indicatam. |
|