Agnellus Ravennas
ca. 804 - post 841
|
|
Liber pontificalis
ca. 835/41
|
|
_______________________________________________________________________
|
|
|
|
Versiculi
Incipiunt versiculi cuiusdam minimi scolasticorumtitulantes opus libri sequentis
In Patris Natique et sancti nomine Flatus!Cum certum propter secli indicium studuissent,Atque? redemptoris hominum natalis IesusRegum et pontificum multi scripsisse magistri, |
| Quod quisquis tempus sedisset in imperialiRector et egregius pastor quod pontificaliSede: augustorum scripserunt ferrea regna,Inperium quorum tandem ceu claruit altumPartibus occiduis, laticum qua copia surgunt,? |
| Et sanctae vitae ceu tempus apostolicorum,Quoque modo insignes radiarunt ore manuque.Scriptorumque Ravennatum per circiter annosPenna diu segnis neglexit centies octo,?Almae summorum moderamina clara per orbem |
| Pontificum vitae passim narrasse suorum.Vespere quamquam etenim, tamen orsa fidesque manusque,Scribere feliciter nostratum Pontificale,Agnelli lepidi, patriarcharum istud opusclum,Tempore, apostolicus Gregorius? alta salubris |
| Solvendi et contra? almifici quo numina PetriCompte habet, et sceptra imperii augustus tenet almus,Armipotens, satus Magno Karolo, Lodovicus,Pacificus, natusque suus Lotharius acer,Belliger, Itala regna tenens Romaque potitus, |
| Regibus et populis lectus solio imperiali;Archiepiscopus almus ovans Petronacis? agitqueQuoque Ravennatis clerum ecclesiae populumque.Alterum ab undecimo quem presbyterumque beavitSummus is antistis? merito sede urbis opimae. |
| Quis cunctis sancta sapientior iste sacerdosClaruit ingenio et natura. Nomine dictusA puero Agnellus fuit Andreasque iuventa.Euge satus cretusque nimis de stirpe superba,Euge Ravenna dedit quantum nullique secundum: |
| Formosum facie, verbo rutilum, ore loquacem,Corporis exiguum membris, sed mente capacem,Quam magnum sensum,? quamquam de corpore paulum.Qualis inest tantilla canens philomena suaveFlorigeris verno silvis, cum gutture flexo |
| Vociferans caelum cumplet clamoribus altum,Stirpe sedens viridi subter folio modulatrix:– Sub dio enim aut modulator ovans, audire, viator,Pastor, eques vigilans, cupientes dulcia cuiusCarmina gratis ubique optant et sedula curant |
| Quam nequeunt unquam longo ullo vincere cantu –Talis et iste sedens tectis nimiumque superbis,Quae genitor procerus cessit sibi iure paterno,Sede suburbanisque Ravennae, aut quae vocitaturAntiquo Blacherna,? locis, de nomine, structa |
| In genitricis honore Dei Dominique Mariae.Qua lepidus scriptor praefatus, PontificaliNeglectoque diu suspirans, aestuat angensMoliturque hiens, gratis tantae dare seseMoli operis; recolens monimenta patrumque senumque, |
| Haud surdus vatum auditor, sed mente volenteDicentis solers Mosis praecepta secutus:«Posce? tuos patres, tibi nuncii erunt seniores.Te multum semperque petentem gesta priorumAtque Dei Dominique tui miracula prisca |
| Et visu audituque monebunt, vera docentes».Cum patriarcharum simul aggerat acta priorum,Edidit istud opus, tenpus quorum, quia muroDepictum, nomen seriemque excerpsit eorum,Et vitae partim lectu moderamina, partim |
| Colligit aure sua, biblis glomerare suetus.Aderidi? capite scripsit, calce et Petronacis,Utrius medio componens corpus opuscli,Quatuor undecies? patriarcharum sapienterExarans cuiusque manus, linguae moderamen |
| Magnificum, regulans auditaque lectaque, certaAstutu vigilans, studioque incerta reliquit.Instar agens cupidi, quaerentis litore curvoTerrigeri Padi refluentis fulva metallaAcre sibi, qui de lecto conculcat harenam: |
| Quorundam, nigrum fundens cartaeque liquorem,Sancta beatorum pandens miracula vulgo,Nobiliter sermone locavit harundo sonora.Multiplici cuius quoniam fuit aure relatuVeredico plenus, quin sed titubans, aliorum, |
| Maluit is comptu breviter sermone monere.Sicut ovans, sidens transtris et pocula sumens,Lancibus adlatis fartis, et carmina ructans,Suspiciens placidum caelum, nauta ore sereno,Aequora tonsilis, certatim vela secundis |
| Flaminibus tribuit, decurrens vitrea rura,Quando timore caret scopuli nec conspicit arva,Nec tangit demissa tenax alto anchora Sirtes.At moestus, densis caelum cum nubibus atrum,Per vacuum quoniam cursantes undique ventos |
| Conspicit, aut scopulum sperat vel cominus esse,Tum remos cursim retrahens et vela deorsum,Et navim timidus nectitque rudentibus agens,Demissisque mari plunbo imo restibus unco,Exoptat multum cupiens statione potiri: |
| Conscius? haud secus is voluit sermone locasseMultiplici, uberius passim comensque loquelam,Magnifico auditu laetus fastuque priorum,Eloquitur laxis qui gloriosa oris habenis.Inscius auditus optavit paulula verba, |
| Deposito fastu fandi, stricto ore loquaci,Veredico breviter sermoneque promere coram. |