Agnellus Ravennas
ca. 804 - post 841
|
|
Liber pontificalis
ca. 835/41
|
|
_______________________________________________________________________
|
|
|
|
Carmen
Incipit carmen dactilicumsenarium micticon, id est mistum,sed primum tetrasticum,dehinc disticon monasticumqueintentiones magnas . . .
Tetrasticon. Poeta.Fortuitu quondam venisse presbiterorumTurba Ravennatum simul, inter quos fuit unusAndreas dictus, fratres quem voce precariDemissa, scripsisse sui quo Pontificalem.
Agnellus. |
5 | Tum respondit ei humilis, sed mente sagaci:«Quis mihi sensus inest, aut est quae lectio, possimTantillo sensu comprendere centies octoAnnorum cursus vel gesta priorum»?
Presbiteri.«Talia dum fallens promiseris fronte duelli? |
10 | Assolitus iugiter, quia nobis intima quaequeClausa videntur, in auditu nudare patendo,Tristamur nimium quantum, crudelis amice».
Andreas.«Sum quoniam victus, rogo vos, orate tonantemSidera qui torquit latices frenatque marinos, |
15 | Vita praecipite cursum convertat in ortumEt sensum tribuat scribendi Pontificalem».
Disticon. Sacerdotes.«Sic nimium cupidi faciemus, cunque precantemSic fiemus, opus verbis respondeat usque.
Agnellus.Hic quanquam durus, tantum laborat tamen ultro». |
20 | «Actus pontificum referam et acta priorum».
Monosticon. Presbiteri.«Agnellus quondam, nunc Andreas, iuge salve»! Andreas.«Salvete sacerdotes per secula cuncta!»
Clare fidelis! CarminaEdita vobis, suggere tuqueMusa regalis, erga fidelisDicere laudes, semper amicis. |