Archipoeta
ca. 1130 - post 1160
|
|
Carmen IV
(Carmen V Langosch)
|
|
____________________________________________________________
|
|
|
|
Archicancellarie, vir discrete mentis,cuius cor non agitur levitatis ventisaut morem transgreditur viri sapientis,non est in me forsitan id, quod de me sentis.
2 |
5 | Audi preces, domine, veniam petentis;exaudi suspiria gemitusque flentiset onus impositum ferre non valentis,quod probare potero multis argumentis.
3Tuus in perpetuum servus et poeta |
10 | Ibo, si praeceperis, etiam trans freta,et, quodcumque iusseris, scribam mente laeta,sed angusti temporis me coartat meta.
4[Iubes angustissimo spatio dierumme tractare seriem augustarum rerum, |
15 | quas neque Virgilium posse nec Homerumannis quinque scribere constat esse verum.]
5Vis, ut infra circulum parvae septimanaebella scribam fortia breviter et nane,quae vix in quinquennio scriberes, Lucane, |
20 | vel tu, vatum maxime, Maro Mantuane.
6Vir virorum optime, parce tuo vati,qui se totum subicit tuae voluntati;precor, cum non audeam onus tantum pati,ut rigorem temperes ardui mandati.
7 |
25 | Nosti, quod in homine non sit eius via;prophetiae spiritus fugit ab Elia,Elisaeum deserit saepe prophetia,nec me semper sequitur mea poetria.
8Aliquando facio versus mille cito |
30 | et tunc nulli cederem versuum perito,sed post tempus modicum cerebro sopitoversus a me fugiunt carminis oblito.
9Quae semel emittitur, nescit vox reverti;scripta sua corrigunt etiam diserti. |
35 | versus volunt corrigi denuoque verti,ne risum segnities pariat inerti.
10Loca vitant publica quidam poetarumet secretas eligunt sedes latebrarum,student, instant, vigilant nec laborant parum |
40 | et vix tandem reddere possunt opus clarum.
11Ieiunant et abstinent poetarum chori,vitant rixas publicas et tumultus foriet, ut opus faciant, quod non possint mori,moriuntur studio subditi labori.
12 |
45 | Unicuique proprium dat natura munus:ego numquam potui scribere ieiunus;me ieiunum vincere posset puer unus:sitim et ieiunium odi quasi funus.
13Unicuique proprium dat natura donum: |
50 | Ego versus faciens bibo vinum bonumet quod habent melius dolia cauponum;tale vinum generat copiam sermonum.
14Tales versus facio, quale vinum bibo;nihil possum facere nisi sumpto cibo; |
55 | nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;Nasonem post calicem carmine praeibo.
15Mihi numquam spiritus prophetiae datur,nisi prius fuerit venter bene satur;dum in arca cerebri Bacchus dominatur, |
60 | in me Phoebus irruit et miranda fatur.
16Scribere non valeo pauper et mendicus,quae gessit in Latio Caesar Fridericus,qualiter subactus est Tuscus inimicus,praeter te, qui Caesaris integer amicus.
17 |
65 | Poeta pauperior omnibus poetisnihil prorsus habeo, nisi quod videtis;unde saepe lugeo, quando vos ridetis;nec me meo vitio pauperem putetis.
18Fodere non debeo, quia sum scholaris, |
70 | ortus ex militibus proeliandi gnaris;sed quia me terruit labor militaris,malui Virgilium sequi quam te, Paris.
19Mendicare pudor est, mendicare nolo,fures multa possident, sed non absque dolo. |
75 | quid ergo iam faciam, qui nec agros colo,nec mendicus fieri nec fur esse volo?
20Saepe de miseria meae paupertatisconqueror in carmine viris litteratis.laici non sapiunt ea, quae sunt vatis, |
80 | et nil mihi tribuunt, quod est notum satis.
21A viris Teutonicis multa solent dari,digni sunt prae ceteris laude singulari.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
22 |
85 | Praesules Italiae, praesules avari,potius idolatrae debent nominari;vix quadrantem tribuunt pauperi scholari:quis per dona talia poterit ditari?
23Doleo, cum video leccatores multos |
90 | penitus inutiles penitusque stultos,nulla prorsus animi ratione fultossericis et variis indumentis cultos.
24Vellem, soli milites eis ista darent,et de nobis praesules nostri cogitarent, |
95 | non leonum spoliis asinos ornarent;sed dum quaerunt gloriam, pietate carent.
25Eia nunc pontifices pietatis mirae,cum poeta soleat foris esurire,mimi solent cameras vestras introire, |
100 | qui nil sciunt facere praeter insanire.
26Pereat hypocrisis omnium parcorum!scimus, quod avarus est cultor idolorum.commendetur largitas praesulum largorum;electus Coloniae primus est eorum.
27 |
105 | In regni negotiis potens et peritusa regni negotio nomen est sortitus;praecepti dominici memor, non oblitustribuit hilariter, non velut invitus.
28Unde fit, ut aliquid petere praesumam: |
110 | Nudus ego, metuens frigus atque brumam,qui vellus non habeo nec in lecto plumam;tam libenter mihi det, quam libenter sumam.
29Archicancellarie, spes es mea solus;in te non est macula, non est in te dolus. |
115 | longa tibi tempora det fatalis colus,cuius illustrabitur claritate polus.
30Nummos, quos tu dederas, bene dispensavi:pauperem presbyterum hac aestate pavi,ut te deus protegat in labore gravi |
120 | et coram te corruant inimici pravi.
31Largum habens dominum nolo parcus esse,nolo sine socio mea frui messe:nobilis est animi pluribus prodesse;largo numquam poterit animo deesse.
32 |
125 | Secundum quod habeo, tribuo libenterneque panem comedo solus et latenter,et non sum, qui curias intrem imprudenter,sicut illi faciunt, quorum deus venter.
33Archicancellarie, spes et vita mea, |
130 | in quo mens est Nestoris et vox Ulixea,Christus tibi tribuat annos et trophaeaet nobis facundiam, ut scribamus ea. |