Archipoeta
ca. 1130 - post 1160
|
|
Carmen V
(Carmen IX Langosch)
|
|
____________________________________________________________
|
|
|
|
Nocte quadam sabbati somno iam refectus,cum mihi fastidio factus esset lectus,signo crucis muniens frontem, vultus, pectusindui me vestibus, quibus eram tectus.
2 |
5 | Sic dum nec accumberem neque starem rectus,tantus odor naribus meis est iniectus,quantum numquam protulit spica nardi nec thusneque liquor balsami recens et electus.
3Ortus erat Lucifer, stella matutina, |
10 | cum perfusus undique luce repentinasum raptus ad aethera quadam vi divina;ubi deus raptor est, dulcis est rapina.
4Repente sub pedibus hunc relinquo mundumet in orbem videor ingredi secundum, |
15 | cuius admirabile lumen et iocundumnon valet exprimere verbis os facundum.
5Non est ibi gemitus neque vox dolentis,ubi sanctus populus immortalis gentisliber a periculis, tutus a tormentis |
20 | pace summa fruitur et quiete mentis.
6Ibi pulchritudinem vidi domus dei,ipsum tamen oculi non videre mei;nam divinae tantus est splendor faciei,quod mirantur angeli, qui ministrant ei.
7 |
25 | Hic nec Aristotelem vidi nec Homerum;tamen de sententiis nominum et rerum,de naturis generum atque specierummagnus mihi protulit Augustinus verum.
8Post haec ad archangelum loquens Michaelem, |
30 | qui regit per angelos populum fidelem,ab eo sum monitus, ut secreta celemet caeli consilia nemini revelem.
9Unde quamvis cernerem de futuris multa,quae sunt intellectibus hominum sepulta, |
35 | caeli tamen prodere vereor occulta.tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.
10Tibi deputatus est unus angelorum,super omnes alios os habens decorum,sicut tu virtutibus operum clarorum |
40 | meritis praeradias omnium proborum.
11Huius ope proelia te vicisse scias,ut des deo gloriam nec superbus fias;tui dux itineris est per omnes viaspro tuis excessibus preces fundens pias.
12 |
45 | Per hunc regnum Siculi fiet tui iuris;ad radicem arboris ponitur securis:tyrannus extollitur et est sine curis,sed eius interitus venit instar furis.
13Nolo tibi denique nimium blandiri |
50 | neque meo domino blandiens mentiri:nemo potest adeo mundus inveniri,ut sit sine macula mens et actus viri.
14Ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum,cuius nomen omnibus reor esse notum, |
55 | qui suis miraculis replet orbem totum,se dicit adversum te nimis esse motum.
15Cumque vellet conqueri de te coram deo,vix querelam distulit flexus fletu meo;flebam namque graviter, sicut saepe fleo, |
60 | lacrimis indutias postulans ab eo.
16Fluebant ab oculis lacrimarum rivi,et quia compescere lacrimas nequivi,de terra ridentium lacrimans exivi,inventus in lectulo more semivivi.
17 |
65 | Precor ergo, domine, flos praesentis aevi,ut ad sancti gratiam redeas in brevi:res eius diripiunt quidam lupi saevi,quas tu restituere verbo potes levi.
18Quamvis incessabilis sarcina curarum |
70 | mentem tuam distrahat nec fatiget parum,scire tamen opus est, quid sit deo carum:iuvare viriliter res ecclesiarum.
19Fac ergo concordiam cum sancto Martino,qui pro te multotiens me potavit vino; |
75 | quod haec pax sit melior quam cum Palatino,novit quisquis agitur spiritu divino.
20Cum te vir sanctissimus vellet accusare,vix eum prohibui lacrimans amare.et quia sic volui pro te laborare, |
80 | debes mihi magnum quid in hoc festo dare.
21Tussis indeficiens et defectus vociscum ruinam nuntient obitus velocis,circumdant me gemitus in secretis locis,nec iam libet solitis delectari iocis.
22 |
85 | Quamvis tamen moriar et propinquem fini,et me fata terreant obitus vicini,non possum diligere nomen Palatini,per quem facta carior est lagoena vini.
23Afflixit iniuriis populum et clerum; |
90 | sed de tot iniuriis diversarum rerumego non conquererer, ut iam loquar verum,nisi mihi carius venderetur merum.
24Ut tyrannis comitis exponatur ipsi,tales versus facio, quales numquam scripsi: |
95 | omne vae, quod legitur in Apocalypsi,ferat, nisi liberet vites ab eclipsi.
25Interim me dominus iuxta psalmum Davidregit et in pascuae claustro collocavit;hic mihi, non aliis vinum abundavit: |
100 | abbas bonus pastor est et me bene pavit. |