Archipoeta
ca. 1130 - post 1160
|
|
Carmen IV
(Carmen I Eberle)
|
|
____________________________________________________________
|
|
|
|
Lingua balbus, hebes ingenioViris doctis sermonem facio.Sed quod loquor, qui loqui nescio,Necessitas est, non presumpcio.
2. |
5 | Nulli vestrum reor ambiguumViris bonis hoc esse congruum,Ut subportet magnus exiguum,Egrum sanus et prudens fatuum.
3.Ne sim reus et dignus odio, |
10 | Si lucernam ponam sub modio,Quod de rebus humanis sencio,Pia loqui iubet intencio.
4.Brevem vero sermonem facio,Ne vos gravet longa narracio, |
15 | Ne dormitet lector pre tedioEt «Tu autem» dicat in medio.
5.Ad eternam beatitudinemLapsum Deus revocans hominemVerbum suum, suam imaginem |
20 | Misit ad nos per matrem virginem.
6.Est unita Deitas homini,Servo suo persona Domini,Morti vita, splendor caligini,Miseria beatitudini.
7. |
25 | Scimus ista potencialiterMagis facta quam naturaliter,Scrutantibus spiritualiterScire licet quare, non qualiter.
8.Arte mira, miro consilio |
30 | Querens ovem bonus opilioVagantibus in hoc exilioLocutus est nobis in filio.
9.Sanctum sue mentis consiliumPatefecit mundo per filium, |
35 | Ut reiecto cultu sculptiliumDeum nosset error gentilium.
10.Poetarum seductos fabulisVeritatis instruxit regulis,Signis multis atque miraculis |
40 | Fidem veram dedit incredulis.
11.Obmutescant humana somnia,Nil occultum, iam patent omnia;Revelavit fata latenciaNon sapiens, sed sapiencia.
12. |
45 | Conticescat falsa temeritas,Ubi palam loquitur veritas!Quod divina probat auctoritas,Non inprobet humana falsitas!
13.Huius mundi preterit orbita, |
50 | Stricta ducit ad vitam semita.Qui scrutatur renum abscondita,Trutinabit hominum merita.
14.Iudex iustus, inspector cordiumNos ad suum trahit iudicium |
55 | Redditurus ad pondus propriumBona bonis, malis contrarium.
15.In hac vita misere vivitur,Vanitas est omne, quod cernitur.Eri natus hodie moritur, |
60 | Finem habet omne, quod oritur.
16.Sed qui dedit ad tempus vivere,Vitam brevem potest producere;Vitam potest de morte facere,Qui mortuos iubet resurgere.
17. |
65 | Nos ad regna vocat celestia,Ubi prorsus nulla miseria,Sed voluptas et vera gaudia,Cum sit Deus omnibus omnia.
18.Puniamus virtute vicium, |
70 | Cuius caret fine supplicium!Terreat nos ignis incendium,Fetor, fletus et stridor dencium!
19.Sciens Deus nos esse tenerosEt gehenne dolores asperos |
75 | Pia voce revocat miserosOvem suam ponens in humeros.
20.O pietas inestimabilis!Omnipotens incorruptibilis,Creature misertus mobilis |
80 | Est pro nobis factus passibilis.
21.Est alapas passus et verbera,Ludicrorum diversa genera,Sputa, spinas et preter ceteraCrucis morte dampnatus aspera.
22. |
85 | Cum creator in cruce patitur,Ferreus est, qui non conpatitur;Cum Salvator lancea pungitur,Saxeus est, qui non conpungitur.
23.Conpungamur intus in anima |
90 | Iram Dei placantes lacrima!Dies ire, dies novissimaCito venit, nimis est proxima.
24.Ecce redit districtus arbiter,Qui passus est misericorditer. |
95 | Redit quidem, sed iam minaciter;Coactus est, non potest aliter.
25.Mundus totus conmotus acriterVindicabit auctorem graviter,Et torquebit reos perhenniter |
100 | Quamvis iuste, tamen crudeliter.
26.Vos iudicis estis discipuli,In scriptura divina seduli,Christiani lucerne populi,Contemptores presentis seculi.
27. |
105 | Vos non estis virgines fatue,Vestre non sunt lampades vacue,Vasa vestra manant assidueCaritatis oleo mutue.
28.Vos pascitis gregem Dominicum |
110 | Erogantes Divinum triticumQuibusdam plus, quibusdam modicum,Prout quemque scitis famelicum.
29.Decus estis ecclesiasticum:Cum venerit iudex in publicum, |
115 | Ut puniat omne maleficum,Sedebitis in thronis iudicum.
30.Verumtamen in mundi fluctibus,Ubi nemo mundus a sordibus,Quod dicitis in vestris cordibus, |
120 | Conpungendum est in cubilibus.
31.Insistite piis operibusBene vestris utentes opibus!Nam Deo dat, qui dat inopibus:Ipse Deus est in pauperibus.
32. |
125 | Ut Divina testatur pagina,Opes multe sunt iusto sarcina;Summa virtus est elemosina,Dici debet virtutum domina.
33.Hanc conmendo vobis pre ceteris, |
130 | Abscondatur in sinu pauperis!Crede michi: si quid deliqueris,Per hanc Deum placare poteris.
34.Hanc conmendo vobis precipue,Hec est via vite perpetue, |
135 | Quod Salvator ostendens congrueDixit: «Omni petenti tribue!»
35.Scitis ista neque vos doceo,Sed quod scitis, facere moneo.Pro me loqui iam tandem debeo; |
140 | Non sum puer, etatem habeo.
36.Vitam meam vobis enucleo,Paupertatem meam non taceo:Sic sum pauper et sic indigeo,Quod tam siti quam fame pereo.
37. |
145 | Non sum nequam, nullum decipio,Uno tantum laboro vicio;Nam libenter semper accipioEt plus michi quam fratri cupio.
38.Si vendatur propter denarium |
150 | Indumentum, quod porto, varium,Grande michi fiet obprobrium,Malo diu pati ieiunium.
39.Largissimus largorum omniumPresul dedit hoc michi pallium |
155 | Magis habens in celis premiumQuam Martinus, qui dedit medium.
40.Nunc est opus, ut vestra copiaSublevetur vatis inopia,Dent nobiles dona nobilia, |
160 | Aurum, vestes et his similia.
41.Ne pauperi sit excusacio,Det quadrantem gazofilacio!Hec vidue fuit oblacio,Quam Divina conmendat racio.
42. |
165 | Viri digni fama perpetua,Prece vestra conplector genua;Ne recedam hinc manu vacua,Fiat pro me collecta mutua!
43.Mea vobis patet intencio; |
170 | Vos gravari sermone sencio;Unde finem sermonis facio,Quem sic finit brevis oracio.
44.Prestet vobis creator EloyCaritatis lechitum olei, |
175 | Spei vinum, frumentum fideiEt post mortem ad vitam provehi,
45.Nobis vero mundo fruentibus,Vinum bonum sepe bibentibus,Sine vino deficientibus |
180 | Nummos multos pro largis sumptibus! |