Archipoeta
ca. 1130 - post 1160
|
|
Carmen V
(Carmen IV Eberle)
|
|
____________________________________________________________
|
|
|
|
Archicancellarie, vir discrete mentis,Cuius cor non agitur levitatis ventisAut morem transgreditur viri sapientis,Non est in me forsitan id, quod de me sentis.
2. |
5 | Audi preces, domine, veniam petentis,Exaudi suspiria gemitusque flentisEt opus inpositum ferre non valentis,Quod probare potero multis argumentis.
3.Tuus in perpetuum servus et poeta |
10 | Ibo, si preceperis, eciam trans freta,Et, quodcumque iusseris, scribam mente leta,Sed angusti temporis me coartat meta.[Iubes angustissimo spacio dierumMe tractare seriem augustarum rerum, |
15 | Quas neque Virgilium posse nec HomerumAnnis quinque scribere constat esse verum.]
4.Vis, ut infra circulum parve septimaneBella scribam forcia breviter et nane,Que vix in quinquennio scriberes, Lucane, |
20 | Vel tu, vatum maxime, Maro Mantuane.
5.Vir virorum optime, parce tuo vati,Qui se totum subicit tue voluntati!Precor, cum non audeam opus tantum pati,Ut rigorem temperes ardui mandati.
6. |
25 | Nosti, quod in homine non sit eius via.Prophecie spiritus fugit ab Helya,Helyseum deserit sepe prophecia,Nec me semper sequitur mea poetria.
7.Aliquando facio versus mille cito |
30 | Et tunc nulli cederem versuum perito.Sed post tempus modicum cerebro sopitoVersus a me fugiunt carminis oblito.
8.Que semel emittitur, nescit vox reverti.Scripta sua corrigunt eciam diserti. |
35 | Versus volunt corrigi denuoque verti,Ne risum segnicies pariat inerti.
9.Loca vitant publica quidam poetarumEt secretas eligunt sedes latebrarum,Student, instant, vigilant nec laborant parum |
40 | Et vix tandem reddere possunt opus clarum.
10.Ieiunant et abstinent poetarum chori,Vitant rixas publicas et tumultus foriEt, ut opus faciant, quod non possint mori,Moriuntur studio subditi labori.
11. |
45 | Unicuique proprium dat Natura munus.Ego numquam potui scribere ieiunus,Me ieiunum vincere posset puer unus:Sitim et ieiunium odi quasi funus.
12.Unicuique proprium dat Natura donum. |
50 | Ego versus faciens bibo vinum bonumEt quod habent purius dolia cauponum.Tale vinum generat copiam sermonum.
13.Tales versus facio, quale vinum bibo,Nichil possum facere nisi sumpto cibo, |
55 | Nichil valent penitus, que ieiunus scribo;Nasonem post calicem carmine preibo.
14.Michi numquam spiritus poetrie datur,Nisi prius fuerit venter bene satur.Dum in arce cerebri Bachus dominatur, |
60 | In me Phebus irruit et miranda fatur.
15.Scribere non valeo pauper et mendicus,Que gessit in Lacio Cesar Fridericus,Qualiter subactus est Tuscus inimicus,Preter te, qui Cesaris integer amicus.
16. |
65 | Poeta pauperior omnibus poetis,Nichil prorsus habeo, nisi quod videtis.Unde sepe lugeo, quando vos ridetis.Nec me meo vicio pauperem putetis!
17.Fodere non debeo, quia sum scolaris, |
70 | Ortus ex militibus preliandi gnaris;Sed quia me terruit labor militaris,Malui Virgilium sequi quam te, Paris.
18.Mendicare pudor est, mendicare nolo,Fures multa possident, sed non absque dolo. |
75 | Quid ergo iam faciam, qui nec agros colo,Nec mendicus fieri nec fur esse volo?
19.Sepe de miseria mee paupertatisConqueror in carmine viris litteratis;Laici non capiunt ea, que sunt vatis, |
80 | Et nil michi tribuunt, quod est notum satis.
20.A viris Teutonicis multa solent dari,Digni sunt pre ceteris laude singulari.. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
21. |
85 | Presules Italie, presules avari,Pocius ydolatre debent nominari,Vix quadrantem tribuunt pauperi scolari.Quis per dona talia poterit ditari?
22.Doleo, cum video leccatores multos |
90 | Penitus inutiles penitusque stultos,Nulla prorsus animi racione fultosSericis et variis indumentis cultos.
23.Vellem, soli milites eis ista darent,Et de nobis presules nostri cogitarent, |
95 | Non leonum spoliis asinos ornarent,Sed dum querunt gloriam, pietate carent.
24.Eia nunc pontifices pietatis mire,Cum poeta soleat foris esurire,Mimi solent cameras vestras introire, |
100 | Qui nil sciunt facere preter insanire.
25.Pereat ypocrisis omnium parcorum,Scimus, quod avarus est cultor ydolorum.Commendetur largitas presulum largorum,Electus Colonie primus est eorum.
26. |
105 | In regni negociis potens et peritusA regni negocio nomen est sortitus,Precepti Dominici memor, non oblitusTribuit hilariter, non velud invitus.
27.Unde fit, ut aliquid petere presumam: |
110 | Nudus ego, metuens frigus atque brumam,Qui vellus non habeo nec in lecto plumam,Tam libenter michi det, quam libenter sumam.
28.Archicancellarie, spes es mea solus,In te non est macula, non est in te dolus. |
115 | Longa tibi tempora det fatalis colus,Cuius illustrabitur claritate polus.
29.Nummos, quos tu dederas, bene dispensavi,Pauperem presbiterum hac estate pavi,Ut te Deus protegat in labore gravi |
120 | Et coram te corruant inimici pravi.
30.Largum habens dominum nolo parcus esse,Nolo sine socio mea frui messe,Nobilis est animi pluribus prodesse,Largo numquam poterit animo deesse.
31. |
125 | Secundum quod habeo, tribuo libenterNeque panem comedo solus et latenterEt non sum, qui curias intrem inprudenter,Sicut illi faciunt, quorum Deus venter.
32.Archicancellarie, spes et vita mea, |
130 | In quo mens est Nestoris et vox Ulixea,Christus tibi tribuat annos et tropheaEt nobis facundiam, ut scribamus ea. |