Archipoeta
ca. 1130 - post 1160
|
|
Carmen VI
(Carmen IX Eberle)
|
|
____________________________________________________________
|
|
|
|
Salve, mundi domine, Cesar noster, ave!Cuius bonis omnibus iugum est suave!Quisquis contra calcitrat putans illud grave,Obstinati cordis est et cervicis prave.
2. |
5 | Princeps terre principum, Cesar Friderice,Cuius tuba titubant arces inimice,Tibi colla subdimus tygres et formiceEt cum cedris Libani vepres et mirice.
3.Nemo prudens ambigit te per Dei nutum |
10 | Super reges alios regem constitutumEt in Dei populo digne consecutumTam vindicte gladium, quam tutele scutum.
4.Unde diu cogitans, quod non esset tutumCesari non reddere censum vel tributum, |
15 | Vidua pauperior tibi do minutum,De cuius me laudibus pudet esse mutum.
5.Tu foves et protegis magnos et minores,Magnis et minoribus tue patent fores.Omnes ergo Cesari sumus debitores, |
20 | Qui pro nostra requie sustinet labores.
6.Dent fruges agricole, pisces piscatores,Auceps volatilia, feras venatores,Nos poete pauperes, opum contemptores,Scribendo Cesareos canimus honores.
7. |
25 | Filius ecclesie fidem sequor sanam,Contempno gentilium falsitatem vanam,Unde iam non invoco Febum vel DianamNec a Musis postulo linguam Tullianam.
8.Christi sensus imbuat mentem Christianam, |
30 | Ut de christo Domini digna laude canam,Qui potenter sustinens sarcinam mundanamRelevat in pristinum gradum rem Romanam.
9.Scimus per desidiam regum RomanorumOrtas in imperio spinas inpiorum |
35 | Et sumpsisse cornua multos populorum,De quibus commemoro gentem Lombardorum.
10.Que dum turres erigit more Giganteo,Volens altis turribus obviare Deo,Contumax et fulmine digna Ciclopeo |
40 | Instituta principum sprevit ausu reo.
11.Libertatis titulo volens gloriari,Nolens in Italia regem nominari,Indignata regulis legum cohartariExtra legum terminos cepit evagari.
12. |
45 | De tributo Cesaris nemo cogitabat,Omnes erant Cesares, nemo censum dabat;Civitas Ambrosii velud Troia stabat,Deos parum, homines minus formidabat.
13.Dives bonis omnibus et beata satis, |
50 | Nisi quia voluit repugnare fatis,Cuius esse debuit summa libertatis,Ut quod erat Cesaris, daret ei gratis.
14.Surrexit interea rex iubente Deo,Metuendus hostibus tanquam ferus leo, |
55 | Similis in preliis Iude Machabeo,De quo quicquid loquerer, minus esset eo.
15.Non est eius animus in curanda cute,Curam carnis conprimit animi virtute,De communi cogitans populi salute |
60 | Pravorum superbiam premit servitute.
16.Quanta sit potencia vel laus Friderici,Cum sit patens omnibus, non est opus dici.Qui rebelles lancea fodiens ultrici,Representat Karolum dextera victrici.
17. |
65 | hic ergo considerans orbem conturbatumPotenter aggreditur opus Deo gratumEt, ut regnum revocet ad priorem statum,Repetit ex debito census civitatum.
18.Prima suo domino paruit Papia, |
70 | Urbs bona, flos urbium, clara, potens pia;Digna foret laudibus et topographia,Nisi quod nunc utimur brevitatis via.
19.Post Papiam ponitur urbs Novariensis,Cuius pro imperio dimicavit ensis |
75 | Frangens et reverberans viribus inmensisImpetum superbie Mediolanensis.
20.Carmine, Novaria, semper meo vives,Cuius sunt per omnia commendandi cives,Inter urbes alias eris laude dives, |
80 | Donec desint Alpibus frigora vel nives.
21.Letare, Novaria, nunquam vetus fies,Meis tu carminibus renovari scies!Fame tue terminus nullus erit dies,Nunc est tibi reddita post laborem quies.
22. |
85 | Mediolanensium dolor est inmensus,Pre dolore nimio conturbatur sensus.Civibus Ambrosii furor est accensus,Dum ab eis petitur, ut a servis, census.
23.Interim precipio tibi, Constantine, |
90 | Iam depone dexteram, tue cessent mine!Mediolanensium tante sunt ruine,Quod in urbe media modo regnant spine.
24.Tantus erat populus atque locus ille,Si venisset Grecia tota cum Achille, |
95 | In qua tot sunt menia, tot potentes ville,Non eam subicere possent annis mille.
25.Iussu tamen Cesaris obsidetur locus,Donec ita venditur esca sicut crocus.In tanta penuria non est ibi iocus, |
100 | Ludum tandem Cesaris terminavit rocus.
26.Sonuit in auribus angulorum terreEt in maris insulis huius fama gerre;Quam si michi liceat plenius referre,Hoc opus Eneidi poteris preferre.
27. |
105 | Modis mille scriberem bellicos conflictus,Hostiles insidias et viriles ictus,Quantis minis inpetit ensis hostem strictus,Qualiter progreditur castris rex invictus.
28.Erant in Ytalia greges vispillonum, |
110 | Semitas obsederat rabies predonum,Quorum cor ad scelera semper erat pronum,Quibus malum facere videbatur bonum.
29.Cesaris est gloria, Cesaris est donum,Quod iam patent omnibus vie regionum, |
115 | Dum ventis exposita corpora latronumSurda flantis boree captant aure sonum.
30.Iterum describitur orbis ab Augusto,Redditur res publica statui vetusto;Pax terras ingreditur habitu venusto |
120 | Et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
31.Volat fama Cesaris velut velox ecus,Hac audita trepidat imperator Grecus,Iam quid agat nescius, iam timore cecus,Timet nomen Cesaris, ut leonem pecus.
32. |
125 | Iam tiranno Siculo Siculi detrectant,Siculi te siciunt, Cesar, et exspectant;Iam libenter Apuli tibi genu flectant,Mirantur, quid detinet, oculos humectant.
33.Archicancellarius viam preparavit, |
130 | Dilatavit semitas, vepres extirpavit,Ipso iugo Cesaris terram subiugavitEt me de miserie lacu liberavit.
34.Imperator nobilis, age sicut agis,Sicut exaltatus es, exaltare magis, |
135 | Fove tuos subditos, hostes cede plagis,Super eos irruens ulcione stragis. |