BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Wipo

ante 1000 - post 1046

 

Gesta Chuonradi II imperatoris

 

ca. 1045/46

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXVII

De seditione quae facta est in Parma

 

Eodem anno hiberno tempore collecto exercitu imperator transcendens Padum ad Parmam civitatem venit, ibi natalem Domini celebravit inchoante anno dominicae incarnationis MXXXVIII. In ipsa die nativitatis Domini inter Teutonicos et cives Parmenses magna seditio orta est, et quidam bene valens vir Chuonradus, infertor ciborum imperatoris, cum aliis interfectus est. Unde commotus exercitus gladiis et igne cives aggreditur; et imperator post incendium magnam partem murorum destrui praecepit, ut eorum praesumptionem non multam fuisse haec ruina aliis civitatibus indicaret. Deinde imperator transcendens Apenninum montem in Apuliam tendebat; imperatrix vero Romam orandi gratia venit, inde ad imperatorem revertitur. Imperator autem ad terminos imperii sui perveniens Troiam, Beneventanum et Capuam aliasque civitates Apuliae lege et iustitia stabilivit, dissensiones, quae erant inter Nortmannos extraneos et indigenas, sola iussione sedavit et cunctis offensionibus de regno sublatis feliciter reversus Ravennam venit. Ibi dispositis obsidionibus et insidiis adversus Mediolanenses, qui adhuc sibi rebelles fuerant, caeterisque rebus ad voluntatem suam per regnum compositis patriam revisere decrevit. Eo tempore propter nimium calorem nimia contagio pestilentiae exercitum invasit neque aetatibus neque personis pepercit. Ibi regina Chunelindis, coniunx Heinrici regis, XV. kal. Augusti quasi in limine vitae ingressu mortis occubuit, relinquens tantummodo solam filiolam de rege, quam postea pater Christo desponsans in abbatissam consecrari fecit. Filius imperatricis Herimannus dux Alamannorum, iuvenis bonae indolis et in rebus bellicis strenuus, eadem peste gravatus inter manus peritissimorum medicorum V. kal. Augusti non sine magno detrimento imperii obiit. Eodem mense atque sequenti maxima multitudo exercitus morbo confacta periit. Corpus reginae tenerum et delicatum aromatibus conditum cum rege et imperatrice ductum ad Germaniam in praepositura Lintburg sepultum est. De duce statutum erat, ut in Constantiam civitatem Alamanniae duceretur, sed calore nimio obstante in Triento sepelitur.