Wipo
ante 1000 - post 1046
|
|
Gesta Chuonradi II imperatoris
ca. 1045/46
|
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXXVIIIQuod imperator filio suo regiBurgundiam tradidit
Eodem anno Stephanus rex Ungarorum obiit, relinquens regnum Petro, filio sororis suae. Reversus imperator in Baioariam aegrotantem exercitum medicinis et consilio reficiebat et, dum omne regnum serenitate pacis invenisset illustratum, eiusdem anni autumno Burgundiam adiit et convocatis cunctis principibus regni generale colloquium habuit cum eis et diu desuetam atque pene deletam legem tunc primum Burgundiam praelibare fecerat. Transactis tribus diebus generalis colloquii quarta die primatibus regni cum universo populo laudantibus atque rogantibus imperator filio suo Heinrico regi regnum Burgundiae tradidit eique fidelitatem denuo iurare fecit. Quem episcopi cum caeteris principibus in ecclesiam sancti Stephani, quae pro capella regis Solodoro habetur, deducentes hymnis et canticis divinis Deum laudabant populo clamante et dicente, quod pax pacem generaret, si rex cum caesare regnaret. Reversus imperator per Basileam descendens Franciam orientalem et Saxoniam atque Fresiam pacem firmando, legem faciendo revisit. |
|