Alanus ab Insulis
ca. 1120 - 1202
|
|
Anticlaudianus siveDe officiis viri boni et perfecti
1182/83
|
|
___________________________________________________
|
|
Liber primus
Vt sibi iuncta magis Nature dona resultent,Vt proprium donet donis mixtura fauorem,Solers Nature studium, que singula sparsimMunera cuntulerat aliis, cuncludit in unum. | |
5 | Cudit opus, per quod operi cuncluditur omni:Pristina sic operum peccata repensat in uno,Vt quod deliquit alias cumpenset in isto.Supplicat huic operi famulans, opus omne decoris,Et tanta cupiens uestiri dote fauoris, |
10 | Incudis deposcit opem: sed fessa laboratIncus, que tantos uires expendit in usus.Vltra sese posse studet Natura suumqueSupra se metitur opus, sic uincere ferturArtifices alios, quod se superasse fatetur. |
15 | Nec subitos animi motus perpessa, repenteCurrit ad hec opera, sed ad hec deliberat utrumPossit et ad libram racionis singula pensat.
Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores,A quibus emeriti descendat tramite recto |
20 | Regula consilii mentisque coherceat estum,Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsosEffectus operum mentis deducat ydeas,Aut lima meliore diu concepta recidat.Ergo consilii non aspernata rigorem, |
25 | Concilium celeste uocat; peregrinat ab altoMilicie celestis honor terramque serenatLuce sua, dignatus humum uestire beatisGressibus, et nostri tolerans fastidia mundi,A splendore suo descendit regia celi; |
30 | Dum lumen proprium terre cucedit ad horam,Jam noua miratur tellus uestigia ferre,Gaudet honus, sed uis honeris pensatur honore.
Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus,Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, |
35 | Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus,Et Risus nostre proscribens nubila mentis,Et Pudor, et certo contenta Modestia fine,Et Racio, mensura boni, quam semper adherensFelici gressu felix comitatur Honestas, |
40 | Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra,Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbraNobis ypocritum mentiri nescit amorem,Et uirtus que spargit opes, que munera fundit,Quam penes ignorat ignauam gaza quietem |
45 | Nec dormire potest thesauri massa sepulti,Sed mutat uarios tociens peregrina magistros.
Vltima Nobilitas, et forme laude secunda,A longe sequitur harum uestigia; quamuisNescio quid presigne gerat, tamen huius ad unguem |
50 | Non poterat reliquis facies equare decorem;Munere Fortune melior sed parcius ipsaGracia Nature dotes effundit in illa.Hec superum soboles gressus maturat in arcemNature proprioque domum chorus afflat honore.
|
55 | Est locus a nostro secretus climate longoTractu, nostrorum ridens fermenta locorum:Iste potest solus quicquid loca cetera possunt;Quod minus in reliquis melius suppletur in uno;Quid prelarga manus Nature possit et in quo |
60 | Gracius effundat dotes, exponit in isto,In quo, pubescens tenera lanugine florum,Sideribus stellata suis, succensa rosarumMurice, terra nouum contendit pingere celum.Non ibi nascentis expirat gracia floris |
65 | Nascendo moriens; nec enim rosa mane puellaVespere languet anus, sed uultu semper eodemGaudens, eterni iuuenescit munere ueris.Hunc florem non urit hyems, non decoquit estas.Non ibi bacchantis Boree furit ira, nec illic |
70 | Fulminat aura Nothi, nec spicula grandinis instant.Quicquid depascit oculos uel inhebriat aures,Seducit gustum, nares suspendit odore,Demulcet tactum, retinet locus iste locorum.Iste parit, nullo uexatus uomere, quicquid |
75 | Militat aduersum morbos nostramque renodat,Instantis morbi proscripta peste, salutem.Non uulgus uerum, uerum miracula gingnensSponte nec externo tellus adiuta colono,Nature contenta manu Zephirique fauore, |
80 | Parturit et tanta natorum prole superbit.
Flore nouo gaudens, folio crinita uirenti,Non demorsa situ, non iram passa securis,Non deiecta solo, sparsis non deuia ramis,Ambit silua locum, muri mentita flguram. |
85 | Non florum predatur opes foliique capillumTondet hyems, teneram florum depasta iuuentam.Exilium patitur arbor quecumque tributumGerminis et fructus Nature soluere nescit,Cuius mercari fructu meliore fauorem |
90 | Contendens aliasque suo precellere dono,Quelibet et semper de partu cogitat arbor.
Syrenes nemorum, cithariste ueris, in illumConuenere locum mellitaque carmina sparsimCommentantur aues, dum guturis organa pulsant. |
95 | Pingunt ore liram, dum cantus imbibit istosAuditus, dulces offert sonus auribus escas.
In medio lacrimatur humus fletuque beatoProducens lacrimas, fontem sudore perhenniParturit et dulces potus singultat aquarum. |
100 | Exuit ingenitas feces argenteus humor,Ad puri remeans elementi iura, nitoreFulgurat in proprio, peregrina fece solutus.Pregnantis gremium telluris inhebriat istePotus et ad partus inuitat uota parentis: |
105 | Arboribus similes tellus non inuida potusDonat et affectum pariendi suggerit illis.
In medio nemoris euadit in aera montisArdua planicies et nubibus oscula donat.Hic domus erigitur Nature, si tamen isto |
110 | Nomine censeri fas sit, cum numine possitSydereas superare domos superumque penates,Nec sibi dignetur conferre palacia regum.A nostris laribus excepta beatior aulaAera metitur, altis suspensa columpnis, |
115 | Sydere gemmarum prefulgurat, ardet in auroNec minus argenti proprio donatur honore.Non ibi materies, que sit demissior istis,Jura tenet propriaque potest plebescere forma.Hic hominum mores picture gracia scribit: |
120 | Sic operi proprio pictura fideliter heret,Vt res picta minus a uero deuiet esse.noua picture miracula! Transit ad esseQuod nichil esse potest picturaque simia ueri,Arte noua ludens, in res umbracula rerum |
125 | Vertit et in uerum mendacia singula mutat.
Sic logice uires artis subtiliter huiusArgumenta premunt logiceque sophismata uincunt:Hec probat, ista facit; hec disputat, impetrat illaOmne quod esse potest: sic utraque uera uideri |
130 | Falsa cupit, sed ad hoc pictura fidelius instat.Illic arma parat logico logiceque palestramPingit Aristoteles, sed eo diuinius ipsaSompniat archana rerum celique profundaMente Plato, sensumque Dei perquirere temptat. |
135 | More suo Seneca mores ratione monetat,Optimus excultor morum mentisque colonus.Diuitis ingenii uena Ptholomeus inundans,Deuectus superas curru racionis in arces,Colligit astrorum numeros, loca, tempora, cursus. |
140 | Verbi pauperiem redimit splendore colorumTullius et dictis ornatus fulgura donat.Virgilii musa mendacia multa coloratEt facie ueri contexit pallia falso.Hic uigor et sensus equali munera lance |
145 | Pensant: Alcidem uigor armat, sensus Vlixem.Ne mentem fermentet opum conuictus, habundeFundit opes Tytus et munera cogit abire.Militat instantis feruens audacia Turni,Ense tonans, ignara metus et prodiga uite, |
150 | Ypolitique pudor Veneris subductus habenisGaudet et excepto luget Cytherea pudore.
Has species rerumque tropos et sompnia ueriRegia picta tenet, tanto festiua decore,Sed minus in uultu gestans insigne decoris |
155 | Postremos subtristis habet pictura penates.Vel lusisse parum, uel saltem sompnia passamCredas et tenues ire sensisse procellas,Vel magis oblitam facti presentis in illaNaturam peccasse putes. Delira uidetur |
160 | Picture facies meliorem poscere formam,Sed neque gemmarum radius splendore diescens,Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurumExcusare potest picture crimen adultumQuin pictura suo languens pallescat in auro: |
165 | Illic pannoso plebescit carmine nosterEnnius et Priami fortunas intonat; illicMevius, in celos audens os ponere mutum,Gesta ducis Macedum tenebrosi carminis umbraPingere dum temptat, in primo limine fessus |
170 | Heret et ignauam queritur torpescere musam;Illic precipiti Nero fulmine concutit orbem,Indulgens sceleri, cogit plus uelle furorem,Quam furor ipse uelit; quicquid distillat ab illoNequicie sese totum partitur in orbem; |
175 | Illic diues eget, sitit aurum totus in auroMidas, nec metas animo concedit habendi.Militis excedit legem plus milite milesAiax milicieque modus decurrit in iram.Fractus amore Paris, Veneris decoctus in igne, |
180 | Militat in Venerem; dum militis exuit actus,Damnose compensat in hac quod perdit in armis.In Dauo propriam miratur noctua formamEt uultus peccata sui solatur in illo.Ergo Nature quicquid munuscula plene |
185 | Percipit aut eius modicam subterfugit artem,Inscriptum calamis picture fabula monstrat.Singula decernens sensu Natura profundo,Sedibus hiis sua iura tenet legesque figuratProuida, quas toto sparsim promulgat in orbe. |
190 | Scrutatur rerum causas et semina mundi:Quis Chaos anticum uultu meliore redemit,Dum forme melioris opem uultusque decoremQuereret atque suum lugeret silua tumultum;Quis, fidei nexu ciuilia bella refrenans, |
195 | Et fratrum rixas, elementis oscula pacisIndidit et numeri nodo meliore ligauit.Terrarum motus, mugitum fulminis, irasOcceani, uentorum prelia mente fideliConspicit et certa solers indagine claudit |
200 | Temporis excursus; cur contristata pruinisLuget hyems canis, ridet uer, estuat estas,Effluit autumnus rerum torente profundo,Vel cur terra sedet, fluit amnis, profluit aer,Flamma uolat reliquisque fidem non inuida seruat; |
205 | Non audens uiolare fidem cur federa terrisLabilis unda tenet, certo contenta meatu.
Postquam celestis aurata sedilia cetusImpleuit tantaque nitens deitate refulsitIpsa domus, tanti lucem mirata diei, |
210 | Concilii stetit in medio Natura, parumperIn terram demissa caput, concepta seuerisVultibus exponens dextraque silencia dictans,Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:
«Sepe, diu, multum solerti mente retracto |
215 | Singula que nostre pinxit solercia dextre,Sed nichil invenio quod in omni parte beateViuat, quin multas nobis deferre querelasPossit, si hanc nostram uelit accusare Mineruam.Sed nostras errasse manus quod penitet, error |
220 | Haut nocet et nostros denigrat parcius actus.Nec tamen herentes maculas abstergere possum,Quas habitus firmi prescriptio longa tuetur,Nam medicina silet, ubi morbi causa senescit,Nec morbi ueteres molimina tarda requirunt. |
225 | Vnica coniecto tante solacia pestis,Que tamen effectu describere nolo, priusquamNorma iudicii uestri mens nostra probetur.Hoc in mente diu scriptum mihi sedit, ut omnesEt simul instanter, caute, solerter ad unum |
230 | Desudemus opus, in quo tot munera fundatQuelibet, ut post has dotes uideatur egere,Nostrorum crimen operum redimatur in uno,Vnius probitas multorum crimina pensetVnaque quamplures exterminet unda litturas. |
235 | Non terre fecem redolens, non materialisSed diuinus homo nostro molimine terrasIncolat et nostris donet solacia damnis,Insideat celis animo, sed corpore terris:In terris humanus erit, diuinus in astris. |
240 | Sic homo sicque Deus fiet, sic factus uterqueQuod neuter mediaque uia tutissimus ibit,In quo nostra manus et munera nostra loquantur.Sit speculum nobis, ut nos speculemur in illoQue sit nostra fides, que nostra potencia, virtus |
245 | Que sit et in quantum melius procedere possit.Si labor accusat nostros in munere tantoDeffectus honerique manus succumbere nostro,Hoc decus excusat, soluens objecta pudoris.Si Natura negat, animi succurrere debet |
250 | Robur et affectus effectu claudere nostros.Nam quod nulla ualet per se supplebit in unumConiurata manus, ut que non singula prosuntMulta iuuent collecta simul, nam plurimus annemRiuulus excressens gignit scintillaque flammam |
255 | Multa parit multusque lapis concludit aceruum.Heu! pudeat nostrum tociens errasse laboremEt tociens fructum male respondisse labori!Heu! pudeat nostra terris decreta silere,Quod nostri languescit amor, quod fama tepescens |
260 | Torpet et a toto uiles proscribimur orbe,Quod laxas mundo sceleris concedit habenasThesiphone nostraque sibi de gente triumphansGaudet et a nostro luctu sibi gaudia suggit:Vincimur et uictas pedibus summittit Herinis |
265 | Et grauibus nostra castigat colla cathenis».
Sic Natura, suo mentem sermone figurans,Fine dato uerbis, orandi fine perorat.Gaudet et assentit Nature curia, uotumLaudat et a uoto non distant uota sororum.
|
270 | Surgit ad hoc placidi uultus gestusque modestiCircumscripta modum Prudencia. Colla pererratAurea cesaries, sed acus mediata refrenatLitigium crinis et regula pectinis instat.Ordo supercilii, iusto libramine ductus, |
275 | Nec nimis exhaustus nec multa nube pilorumLuxurians, sese geminos exemplat in arcus.Luminis astra iubar, frons lilia, balsama naris,Dens ebur osque rosam parit, offert, reddit, adequat;Spirat in ore color uiuus nec candor adulter |
280 | Turpiter effingit tanti phantasma decoris.Sydereum uultus castigauere ruboremLilia nupta rosis et, ne palloris obumbrentNubila candorem, deffendit flamma ruboris.Clarior argento, fuluo conspectior auro |
285 | Lucidior glacie, cristallo gracior omni,Menti planicies roseo non derogat ori;Non male colla sedent, humero non insidet altaCeruix, sed spacio surgit distincta modesto.Poma mamillarum, modico suspensa tumore, |
290 | Nulla mollicie dependent fracta, sed ipsaDuricie proprii describunt signa pudoris.Explicat explicito tractu iunctura lacertosAmplexusque suos deposcere brachia credas,Imaque conciliat summis extremaque primis |
295 | Conuallis laterum, modulo submissa decenti.Cetera quis nescit meliora latere sub istisQuorum sola gerunt placidi preludia uultus?Canone sub certo dimensio nulla retardatCorporis excursum uel certo fine refrenat: |
300 | Nunc magis euadens celestia uertice pulsat,Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nosNunc redit et nostra sese castigat habena.
Vestis erat filo tenui contexta, coloremNon mentita suum nulloque sophismate uisum |
305 | Decipit, immo rubor natiuus inhebriat illum.Non ibi materies forme suffragia queritNec forme peccata sibi uelamina querunt.Materie neutra succumbit, neutra sororiCedit et ex equo certant utra uincere possit. |
310 | Sompniat hie rerum species pictura resultans,Quas tamen ex parte iubet expirare uetustas,Et forme ueteris uestigia pauca supersunt;Sed tamen in partes uestem diffibulat istamIn uariis scissura locis, lugere uidetur |
315 | Vestis et illata sibimet conuicia fiere.Dextra manus librat trutinam que singula pensatIn numero, forma, mensura, pondere, causa.Hiis ornata modis, isto festiua paratu,Verba parat solers Prudencia, cuius ab ore |
320 | Curia dependet. Currunt instanter ad illamVisus et auditus, sed uoto dispare certant:Visus, ut in specie tanta conuiuia queratAuditusque fauos uerborum suggat ab ore.Hiis igitur uerbis mentem Prudencia pingit, |
325 | Dum tenet intentas attentio tanta sorores:
«Nil nisi diuinum sapit hec sentencia, tantiProuida consilii, que sic racionis in igneDecoquitur quod nulla manent uestigia fecis.Non fluidum redolet animum, non mentis obese |
330 | Segniciem loquitur, subitis non motibus instatA summis exputa labris, sed mentis ab altoProminet et nostris offert medicamina morbis.Trans hominem mens ista sapit, condita saporeDiuine mentis, de cuius fonte profundo |
335 | Riuulus emanat, animi discrecio uestri.Non igitur iacet exanimis, non indiga recti,Non racionis inops, non mens effrenis oberrat,Non agitur casu, tanto suffulta patrono.Que tantam mentem detractio mordeat, aut quis |
340 | Vrgeat inuidie stimulus? Quis nubila liuorMisceat aut odium? Cur limes regius illamDirigat et recto producat calle uiantem?Ne uestre faciat conceptio mentis abortum,Ne res tanta ruat, ne lux moriatur in umbra, |
345 | Sed magis exposita prefulguret, exeat illudIn commune bonum, melius sub luce patebit.Namque bonum quod sepe latet splendore minoriDegenerat lucetque magis si luce fruatur:Sic flos in fructus, in flumen riuus inundans |
350 | Ibit et in messem pinguis procedet arista.Quid melius sperare potest, quid maius et ultraQuid poterit uelle mentis conceptus honeste?Si bonus est, hucusque licet, deflgat in istoGressus proposito nec longius ire laboret. |
355 | Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstatProposito, uexat animum, concepta retardat,Quod tanti uires operis, tot pondera rerumTantum nescit opus, operas suspirat ad istasNostra manus, que sic hominem conducit ad esse. |
360 | Quod non perducit, facit hunc, non perficit ipsum;Semper ad esse mouet, sed nunquam permouet illum;Ejus ad esse ualet nec ad eius preualet ortum.Dispar natura, dispar substancia, formaDiscors, esse duplex hominis concurrit ad esse; |
365 | Vna sapit terras, celum sapit altera, celisInsidet hec, illa terris, mortique tributumCogitur ista dare, mortis lex excipit illam.Hec manet, illa fluit; hec durat, deperit illa;Essendi nomen gerit hec, gerit altera numen; |
370 | Corpus habet terras, celestia spiritus: ergoTerram terra tenet, retinent celestia celum.Incudem nostram corpus mortale fatetur,Artifices nostros et nostram postulat artem.Artifices alios anime natale requirit, |
375 | Artificis melioris opem celestis origoPostulat et nostram fugit eius forma monetam,Diuinique loquens operis miracula, nostrumSpernit opus, ridens artis uulgaria nostre.Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa, |
380 | Materia, motu, sensu, ductore, ministro,Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purumProdeat exterius, nullo mediante patrono,Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab altoPectore procedit quicquid procedit in esse. |
385 | Hie elementa silent, languescunt semina rerum,Sydus hebet, natura tacet uirtusque planeteDeficit et propria miratur iura tacere.Ergo cum nostram genituram regula talemNesciat et tantam stupeat pictura figuram |
390 | Occasumque manus talem patiatur ad ortum,Non uideo, non concipio, non iudico memetScire modos, causas, raciones, semina, formas,Instrumenta quibus, nostra mediante Minerua,Ortus celestis anime ducatur ad ortum. |
395 | Ergo consilii super hiis libramina ferreNescio, non ualeo, dubito, desisto, retardor;Consilio, racione, fide mea causa iacebitOrphana nec certo claudetur fine uoluntas,Singula ni Racio trutina meliore repenset, |
400 | Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum,Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent,Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidenturAstra nec obscurus aer pelagusque profundum.Sol animi, mentis oculus lumenque uianti, |
405 | Proscripti patria, mortis solamen, origoIusticie, uirtutum regula, linea recti,Subducat dubia certis, mendacia ueris,In certo figat animum dubiumque recidat,Erroris tergat tenebras uerique serenet |
410 | Luce diem mentis et falsi nubila pellat.Menti concusse dubiorum fluctibus auraGracior applaudat, Racionis flamine leniConcilians estus animi fluctusque retardans.Segniciemque meam non tanti massa laboris |
415 | Accusare potest; non tanto uicta laboreCedo nec ignaue mendico quietis asylum.Aggrediar quicquid Racio dictauerit, immoIusserit atque nichil de contingentibus ipsaTransgrediar, finem proprio pro posse secuta. |
420 | Sed quia principia nullo concludere fine,Vel dare principiis fines aliunde petitos,Vt primo medium, medio non consonet imum,Censetur turpe, fluitans, mutabile, stultum.Cedere principiis malo quam cedere fini».
|
425 | Sic ait et tanto dubiorum turbine totaCuria concutitur turbataque turba sororumFluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentesSuspendens animos, et murmura sola pererrant.Qualiter aura fremit, fluit aer, fluctuat unda, |
430 | Quam primo Zephirus complanat flamine leni,Si maris excuciat borealis turbo soporem,Vel maris instantes cogat uigilare procellas,Sic animi fluitant et mentes mentibus instant;Quas Natura prius leni perflauerat aura, |
435 | Perflat maiori flatu Prudencia mentes.
Erigitur Racio poscitque silencia nutuVoce, manu, facie; pacis tranquilla mereturVultus et ad nutum moriencia murmura nutantVirginis in facie. Prudencia plurima uultu |
440 | Paret et expressi sequitur uestigia uultus.Suntque relatiue facies: gerit altera formamAlterius seseque sibi conformat in illa.Vna sibi facies faciem presentat utramque.Vultus diuersi, facies diuersa duarum, |
445 | Non aduersa tamen, quales decet esse sororum.Par facies habitusque pares, par gestus in illis,Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.Nam pocior Racio senii uexilla gerebat,Plenior etate, plenis maturior annis. |
450 | Dextra manus triplicis speculi flamata nitoreSplendet et in triplici speculo triplicata resultatVitrea mollicies, que tactus abdicat omnemInsultum digitique leues uix sustinet ictus.Vnius speculi sese concedit in usum |
455 | Attente Racio, speculo speculator in istoCausarum seriem, rerum scrutatur abissum,Subiecti formeque uidet connubia, cernitOscula, que miscet concrecio, queue propinatVnio natiua, formis subiecta maritans, |
460 | Subiecti que forma facit, que perficit esse,Que rem conducit uel que perducit ad esse;Que generat, que mutat eam, que seruat in esse,Quid sit uel quanta, qualis uel quomodo seseRes habeat reliquosque status perquirit in illa.
|
465 | Argenti facies, feces exuta metalli,Infra se splendore diem stellasque relinquens,Exultat, speculi formam uestita secundi.Hie subiecta uidet, formis uiduata, reuertiAd Chaos antiqum propriamque requirere matrem |
470 | Inque statu proprio puram iuuenescere formamNec sua degeneris subiecti tedia flere;Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse,Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit;Qualiter ad proprium peregrina reuertitur ortum, |
475 | Subiecti fugit occasus et funera uitat.Subiecti senio non deflorata iuuentusFormarum, formas semper facit esse puellas.Cernit inoffenso uultu mentisque profundoQuomodo compositum simplex, celeste caducum, |
480 | Diversum sit idem, grauidum leue, mobile certum,Obscurum lucens, preciosum uile, iocosumFlebile, perpetuum mortale, uolubile fixum.
Auri nobilitas, auro decoctior omni,Vixque suum dignata genus speciemque fateri, |
485 | In speculi transit speciem, que tercia rerumVmbras mentiri nescit, sed singula monstratCercius et specie meliori cuncta figurat.Hie rerum fontem, mundi genus, orbis ydeam,Exemplar, speciem, causam, primordia, finem |
490 | Conspicit et certis metitur singula metis:Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quandoInstabilis, genitus, fluitans, mutabilis isteMundus ab ingenito, stabili certoque figuram,Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum; |
495 | Quomodo terrestrem formam celestis ydeaGignit et in nostram sobolem transcribit abissum,Mittit in exilium formas quas destinet orbi,A patre degenerat proles faciemque paternamExuit antiqui uultus oblita parentis; |
500 | Qualiter in mundo fantasma resultat ydee,Cuius inoffensus splendor sentitur in umbra;Qualiter a fonte formarum riuus aberransIngenitum perdit subiecti labe nitorem;Quid cogat fatum, quia casu deffluat aut quid |
505 | Arbitrii possit medio librata potestas.Se totam Racio speculis expendit in istis,Sed magis ad presens uisus indulget habenis,Mentem sollicitat, animum diffundit, ut intusHauriat a speculis aliquid racione probatum, |
510 | Quod digne ferri tantas mereatur ad aures. |