BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

III. De prophetis.

 

[1] Ex omni igitur Prophetarum codice quinto sanctus Hieronymus primum annotationes faciens propter tyrones et paruulos competenter eos et breuiter explanauit; quas uobis in annotato nuper codice domino praestante dereliqui. In quo botrionum formulae ex ipsis annotationibus forsitan competenter appositae sunt, quatenus uinea domini caelesti ubertate completa suauissimos fructus intulisse uideatur. Maturis autem et aliqua iam meditatione ualentibus supradictus uir alias copiosas atque planissimas expositiones Christo domino largiente profudit; qui prophetarum abstrusos et latebrosos sermones modo per uarietates translationum, modo resolutis enigmatum nodis ita facit intellegi, ut magnum arcanum caelestis regis humanis sensibus pius doctor aperiat.

[2] Nam Esaiam, qui aperte referendo Christi ecclesiaeque mysteria «non tam propheta quam euangelista dicendus est», decem et octo libris mirabiliter supradictus sanctus Hieronymus explanauit.

[3] Hieremiam uero, qui «ciuitatis suae ruinas quadruplici fleuit alfabeto», quadraginta quinque omeliis Attico serrnone Origenes exposuit; ex quibus XIX translatas inueni uobisque dereliqui. Quem etiam sanctus Hieronymus uiginti libris commentatus esse monstratur; ex quibus sex tantum nos potuimus inuenire, residuos uero adhuc domino iuuante perquirimus.

[4] Ezechielem uero, cuius in hebreo sermo «nec omnino disertus nec ammodum rusticus est», XIX libris sanctus Hieronymus explanauit; idemque Danihel qui, licet apud Hebreos nequaquam prophetico choro recipitur, sed inter eos annumeratur qui Agiographa conscripserunt, tribus libris a supra memorato sancto Hieronymo noscitur explanatus.

[5] Residuos uero XXII Prophetas, quos sermo uulgus propter breuitatem librorum suorum Minores appellat, XX libris supradictus sanctus Hieronymus commentatus esse dinoscitur, id est: Osee libris tribus, Abdiam libro uno, Amos libris tribus, Iohel libro uno, Ionam libro uno, Naum libro uno, Abbacum libris duobus, Sofoniam libro uno, Aggeum libro uno, Zachariam libris tribus, Micheam libris duobus, Malachiam libro uno. De quibus ut nihil linqueretur ambiguum, nomina quoque eorum quemammodum latina lingua intellegi debeant, etymologiis propriis pulcherrimo decore patefecit. Sic nobis ager dominicus, quasi quibusdam laboriosis mercennariis exaratus et caelesti rore complutus, spiritales fructus domino largiente concessit.

[6] Dicitur etiam et sanctum Ambrosium Prophetarum commenta eloquii soliti dulcedine confecisse; quae tamen adhuc nullatenus potui reperire. Quae uobis magno studio quaerenda derelinquo, ut expositio multiplicata peritorum copiosam uobis doctrinam et animae felicissimam conferat sospitatem.