Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
IV. De psalterio.
[1] Sequitur Psalterii codex tertius, qui nobis primus est in commentorum labore, sed bis binum locum tenet in ordine. Hunc in quibusdam psalmis et beatus Hilarius et beatus Ambrosius et beatus Hieronymus, in omnibus tamen beatus Augustinus studiose nimis latiusque tractauit; ex quibus iam duas decadas domino praestante collegi.[2] A quo, ut fieri solet, mutuans lumen de lumine, aliqua de ipso domino largiente conscripsi, ut illud in me dictum Mantuani uatis ueraciter impleretur «Et argutos inter strepere anser olores» ubi nullam causam digressiua relatione miscuimus, sed in uicem annotationum breuiter de singulis locis diximus, quod textus ipsius qualitas expetebat. Quem si aliquis dignatus fuerit post tales uiros fortasse relegere, cognoscet, sicut et alii patres sententia indubitata dixerunt, de scripturis diuinis emanasse quod doctores saecularium litterarum ad sua studia postea transtulerunt. Quae nos, ut se locus attulit, domino iuuante quantum ualuimus (ni fallor) ostendimus.[3] Legendus est etiam libellus Athanasii, Alexandrinae ciuitatis episcopi, quem Marcellino post aegritudinem in locum refectionis dulcissimae destinauit, qui inscribitur de libro Psalmorum; ubi diuersa commonens uirtutem operis ipsius munitissima discussione patefecit, diuersos hominum casus cum suis remediis suauiter introducens. Psalterium est enim quaedam caelestis sphera stellis densa micantibus, et, ut ita dixerim, quidam pauo pulcherrimus qui uelut oculorum orbibus et colorum multiplici et decora uarietate depingitur; paradisus quin etiam animarum, poma continens innumera quibus suauiter mens humana saginata pinguescat.[4] Quod tamen psalmorum corpus uniuersum et in tribus codicibus per quinquagenos psalmos iudicauimus conscribendum, ut iubelei anni quantitas triplicata sanctae trinitatis uotiua nobis remissionis beneficia nuntiaret, et, quoniam unus codex onerosus quibusdam fratribus poterat inueniri, tali distributione completa spem pretiosae salutis acciperent, et multi compendia lectionis praestante domino salubriter inuenirent. Habeat ergo bibliotheca uestra unum ex eis codicem, ad quem recurratis si uos mendositas fortassis offenderit; fratrum uero curiositas partibus se expleat distributis. |
|