BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

V. De Salomone.

 

[1] Quartus codex est Salomonis, cuius primum librum qui appellatur Prouerbia quadrifaria repperi diuisione partitum; de quibus partibus in prologo eiusdem uoluminis aestimaui aliqua commonenda, ut eius intentio praedictis complexionibus breuiter innotescat.

[2] In quo libro Didymum expositorem in graeca lingua repperimus, qui ab amico nostro uiro disertissimo Epiphanio in latinum sermonem diligentissime domino iuuante translatus est. Quem Didymum, quamuis carne caecum, merito beatus Antonius pater monachorum prophetali lumine uocauit uidentem, quando perspicuo corde conspexit quod corporeis aspectibus non ualet intueri. Mirum est enim dicere quantis disciplinis atque artibus audiendo imbutus fuerit, qui ipsos quoque apices litterarum priuatus carnali lumine nequ ibat inspicere. Quod mihi paene impossibile, fateor, uidebatur esse cum legerem, nisi de partibus Asiae quendam ad nos uenire Eusebium nomine contigisset, qui se infantem quinque annorum sic caecatum esse narrabat, ut sinistrum eius oculum fuisse excauatum orbis profundissimus indicaret; dexter uero globus uitreo colore confusus sine uidendi gratia infructuosis nisibus uoluebatur. Hic tantos auctores, tantos libros in memoriae suae bibliotheca condiderat, ut legentes proba biliter ammoneret in qua parte codicis quod praedixerat inuenirent. Disciplinas omnes et animo retinebat et expositione planissima lucidabat. Commonuit etiam tabernaculum templumque domini ad instar caeli fuisse formatum; quae depicta subtiliter lineamentis propriis in pandecte latino corporis grandioris competenter aptaui. De ueste quoque sacerdotali plurima domini sacramenta texebat, asserens nihil otiose positum quod non alicuius rei pulcherrimam portaret imaginem; haec etiam Ioseppum, Origenem et Hieronymum commemorasse in suis opusculis asserebat. Quid plura? Fecit credi de Didymo, quem suo praesentabat exemplo. Cuius etiam instructione commonitus multos codices antiquos repperi, qui apud me habebantur incogniti: quem tamen adhuc Nouatianae prauitatis errore detentum, misericordia domini suffragante rectae fidei credimus illuminatione complendum, ut quem scripturas suas animo fecit discere, iubeat catholicae fidei integritate pollere.

[3] Secundus uero liber Salomonis, qui appellatur Ecclesiastes, a beato Hieronymo potenter expositus est; quem latino sermone nuncupat Contionatorem, quod loquatur ad populum et sermo eius non specialiter ad unum sed ad uniuersos generaliter dirigatur. Ecclesiastes autem noster est dominus Christus, qui medio pariete destructo inimicitias carnis euacuans fecit utrumque unum. Hic super omnia sequenda dicit iussa diuina, cuncta mundi istius uanitatem uanitantium esse commemorans. De quo libro et Victorinus, ex oratore episcopus, nonnulla disseruit.

[4] In Cantico Canticorum duabus omeliis expositionem Origenis idem sanctus Hieronymus, latinae linguae multiplicator egregius, sua nobis ut consueuit probabili translatione prospexit. Quos item Rufinus interpres eloquentissimus adiectis quibusdam locis, usque ad illud praeceptum quod ait, Capite nobis uulpes pusillas exterminantes uineas, tribus libris latius explanauit. Post quos Epiphanius antistes Cyprius totum librum graeco sermone uno uolumine sub breuitate complexus est. Hunc nos ut alios in latinam linguam per amicum nostrum uirum disertissimum Epiphanium fecimus domino iuuante transferri. Quapropter praedicti libri diligentissimos expositores sub uno codice comprehendi, ut simul omnes legentibus offerantur qui tractatores unius uoluminis extiterunt. Unde etiam et sanctus Ambrosius in libro tertio Patriarcharum, ubi de persona Isaac loquitur, multa salubriter luculenterque disseruit.

[5] Saepe dictus autem pater Hieronymus asserit Sapientiae librum non a Salomone, ut usus habet, sed a Philone doctissimo quodam Iudaeo fuisse conscriptum; quem pseudographum praenotauit, propterea quod usurpationem nominis portat alterius. Cuius uoluminis expositionem presbyter Bellator octo libris se assumpsisse testatus est; quem cum aliis opusculis eius pariter sustinemus. De quo et pater Augustinus et sanctus Ambrosius omeliarum nomine nonulla dixerunt: dictio nimis suauissima et re uera nominis sui dignitate resplendens.

[6] Ecclesiasticum uero librum supradictus Hieronymus Iesu filii Sirac esse commemorat, qui Congregator latino potest sermone uocitari. Sed inter Ecclesiasten et Ecclesiasticum istam patres posuere distantiam, quod Ecclesiastes ad Christum dominum solummodo debet referri; Ecclesiasticus uero cuicumque iusto praedicatori potest absolute congruere, qui ecclesiam domini sanctissimis solet monitis congregare. Quod librum utique praesentem fecisse manifestum est, quem propter excellentiam uirtutum suarum panaretum appellat, id est, uirtutum omnium capacem; cuius tanta claritas tantaque latinitas est, ut sibi textus ipse commenta sint; atque utinam quam cito mente capitur, tam facile actuum qualitate reddatur.

[7] Quibus libris iuuante domino capitula insignire curauimus, ne in tam necessaria lectione, ut saepe dictum est, confusa tyronis nouitas linqueretur.