Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
VI. De agiographis.
[1] Sequitur Agiographorum codex sextus, habens libros octo, qui in capite suo continet Iob, praeclarum patientiae gloriosumque documentum. Quem labore beati Hieronymi latina lingua, sicut et alia multa, cautissime translatum expositumque promeruit; cuius explanationibus actum est ut, sicut dominus de ipso testari dignatus est, inculpabiliter cuncta locutus fuisse doceatur.[2] Quanta enim liber ille continet suauia sacramenta uerborum, sicut beatus Hieronymus dicit in epistula quam dirigit ad Paulinum: «Prosa incipit, uersu labitur, pedestri sermone finitur, omniaque legis dialecticae propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat.» Quod si ita est, nec aliter esse potest quam quod tanti uiri celebrat auctoritas, ubi sunt qui dicunt artem dialecticam ab scripturis sanctissimis non coepisse? «Singula in eo uerba plena sunt enigmatibus, propositionibus et quaestionibus sacris; et, ut de ceteris sileam, resurrectionem carnis sic prophetat, ut nullus de ea uel manifestius uel cautius aliquid scripsisse uideatur». Sic enim ait, «Scio quod Redemptor meus uiuat, et in nouissimo de terra surrecturus sim. Et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo deum; quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo.»[3] Sanctus quoque Augustinus, in eodem libro annotationes faciens, eum solita curiositate tractauit. Quidam etiam est anonymus, ex cuius stilo beatum esse suspicamur Hilarium, qui commenta libri ipsius conscripsit in ordinem; quae si legatis attonite, poterunt uos diligenter instruere. Magnus plane liber Iob et in solamen humani generis utilitatemque conscriptus, quando sanctus uir tanta et talia pertulisse monstratus est, ut leuia sibi unusquisque peccator faciat, quaecumque se sustinere cognoscit.[4] Tobi autem in libris V , Hester in libris VI , Iudith in libris VII et Machabaeorum in libris X expositio in latinum sermonem praedicti Bellatoris presbyteri, ut praeualet, labore collecta est.[5] Quorum tamen librorum titulos sub breuitate collegi, quando instructionis non minimum creditur esse compendium, res fusas latissime paucis sermonibus indicare; his enim remediis lectoris animus introductus saluberrimam scripturarum seriem prouocatus excurrit. Sed eos, licet historici sint et planissima relatione fundantur, tamen propter uirtutes excellentissimas morum conscriptos esse cognoscite, ut patientiam, ut spem, ut caritatem, ut etiam in feminis fortitudinem, ut pro deo contemptam praesentis saeculi uitam, uel cetera quae illic uirtutum genera domino praestante floruerunt, nostris animis competenter infunderent.[6] In Hesdrae uero libris duobus graeco sermone singulas omelias expositas Origenis inueni, quae eiusdem religiosi uiri Bellatoris iabore translatae sunt. Nam et sanctus Ambrosius in libro Patriarcharum, ubi de persona Ioseph loquitur, secundum librum Machabaeorum exempli causa commemorat cuius maximam partem ad demonstrandam tolerantiam eloquentiae suae dulcissimo liquore patefecit. Libri uero Machabaeorum a supradicto amico nostro Bellatore sedula expositione domino iuuante confecti sunt, ne tam magna lectio inexplanata forsitan linqueretur, quae nobis tot uirtutum exempla declarauit. |
|