BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

VII. De evangeliis.

 

Septimus igitur codex scripturae diuinae, qui est noui testamenti primus, nobisque dedit adorabile principium ac uitale remedium, quattuor euangelistarum superna luce resplendet. Quorum omnium propria discutiens sanctus Hieronymus diligenti cura disseruit ; quae in uno uolumine comprehendi, ne legentis intentio diuisis codicibus tardaretur. Mattheum beatus Hieronymus iterum bis binis libris exposuit, quem etiam sanctus Hilarius uno uolumine declarauit, de quo et Victorinus, ex oratore episcopus, nonnulla disseruit. Lucam sanctus Ambrosius mirabiliter explanauit. Iohannem beatus Augustinus copiosa et insigni expositione lucidauit, qui etiam de concordia Euangelistarum quattuor libros subtilissima nimis et necessaria disputatione complexus est.

Eusebius quoque Caesariensis Canones euangelicos compendiosa breuitate collegit, ut in quibus locis communia dicunt, in quibus propria tangunt, uerissima distinctione monstraret; ubi quanta est plenitudo fidei, tanto floret et diuersorum tractantium doctrina mirabilis.