BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Flavius Aurelius Cassiodorus

ca. 485 - ca. 585

 

Institutiones divinarum et

saecularium litterarum

 

Liber primum

 

_________________________________________________________

 

 

 

VIII. De epistulis apostolorum.

 

Octauus codex canonicas epistulas continet Apostolorum. Sed in epistulis tredecim sancti Pauli annotationes conscriptas in ipso initio meae lectionis inueni, quae in cunctorum manibus ita celebres habebantur, ut eas a sancto Gelasio, papa urbis Romae, doctissimi uiri studio dicerent fuisse conscriptas: quod solent facere qui res uitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere. Sed nobis ex praecedentibus lectionibus diligenti retractatione patuerunt suptilissimas quidem esse ac breuissimas dictiones, sed Pelagiani erroris uenena illic esse seminata; et ut procul a uobis fieret error hereticus, primam epistulam ad Romanos qua potui curiositate purgaui, reliquas in chartacio codice conscriptas uobis emendandas reliqui. Quod facile subiacebit, quando praecedenti exemplo audacior redditur sequentis imitatio.

Sed inter has sollicitudines grauiter aestuatus, quendam anonymum codicem subnotatum diuina repperi prouisione collatum, qui tredecim epistulas sancti Pauli non ignobili annotatione tractauit. Hic diligenter excursus secundum uobis ac securum genus commentorum domino largiente praestabit.

Ad Hebreos uero epistulam quam sanctus Iohannes Constantinopolitanus episcopus triginta quattuor omelias Attico sermone tractauit, Mutianum uirum disertissimum transferre fecimus in latinum, ne epistularum ordo continuus indecoro termino subito rumperetur.

In epistulis autem canonicis Clemens Alexandrinus presbyter, qui et Stromatheus uocatur, id est, in epistula sancti Petri prima, sancti Iohannis prima et secunda, et Iacobi, quaedam Attico sermone declarauit; ubi multa quidem suptiliter, sed aliqua incaute locutus est. Quae nos ita transferri fecimus in latinum, ut exclusis quibusdam offendiculis purificata doctrina eius securior potuisset auriri.

Sanctus quoque Augustinus epistulam Iacobi apostoli solita diligentiae suae curiositate tractauit; quam uobis in membranacio codice scriptam reliqui.

Sed cum de reliquis canonicis epistulis magna nos cogitatio fatigaret, subito nobis codex Didymi graeco stilo conscriptus in expositionem septem canonicarum epistularum domino largiente concessus est; qui ab Epiphanio, uiro disertissimo, diuinitate iuuante translatus est.

In epistula uero prima beati Iohannis sanctus Augustinus decem sermonibus multa et mirabiliter de caritate disseruit.

Tertium uero codicem repperi epistularum sancti Pauli, qui a nonnullis beati Hieronymi annotationes breuissimas dicitur continere; quem uobis pariter Christo largiente dereliqui.

Post haec uero tria paria quae diximus commentorum, Petrus abbas Tripolitanae prouinciae sancti Pauli epistulas exemplis opusculorum beati Augustini subnotasse narratur, ut per os alienum sui cordis declararet arcanum; quae ita locis singulis competenter aptauit, ut hoc magis studio beati Augustini credas esse perfectum. Mirum est enim sic alterum ex altero dilucidasse, ut nulla uerborum suorum adiectione permixta desiderium cordis proprii complesse uideatur. Qui uobis inter alios codices diuina gratia suffragante de Africana parte mittendus est.

Sic totus ordo epistularum canonicarum tam sancti Pauli quam diuersorum apostolorum domini fauore completus est. Dicitur enim et beatum Ambrosium subnotatum codicem epistularum omnium sancti Pauli reliquisse suauissima expositione completum; quem tamen adhuc inuenre non potui, sed diligenti cura perquiro.

Dictae sunt igitur annotationes epistularum a nonnullis breuiter comprehensae. Nunc per ordinem dicamus, sicut et in Prophetis factum est, qui eas latius exponere maluerunt; ut illud datum inchoantibus, hoc reseruatum uideatur esse perfectis.

Sancti Pauli prima omnium et ammirabilior destinata cognoscitur ad Romanos, quam Origenes uiginti libris graeco sermone declarauit; quos tamen supradictus Rufinus in decem libris redigens adhuc copiose transtulit in latinum. Sanctus uero Augustinus ipsam epistulam inchoauerat exponendam; in cuius tantum salutatione unum librum se profudisse commemorat, et, ut eius uerbis utar, `operis ipsius magnitudine ac labore deterritus in alia faciliora deflexus' est. Qui etiam scribens ad Simplicianum, episcopum Mediolanensem, sublimes et exquisitas de eadem epistula tractauit aliquas quaestiones; quas nos praedicto codici iudicauimus inserendas ne, dum expositio diuisa quaeritur, legentis intentio noxie differatur.

Ad Galatas autem idem sanctus Augustinus latius explanauit, de qua et sanctus Hieronymus tribus libris expositionem tetendit. Idem pater Hieronymus aliis tribus libris epistulam ad Ephesios diligenter aperuit. Ad Titum quoque expositionem uno uolumine comprehendit. Ad Philemonem etiam uno libro patefecit.

Residuas uero epistulas sancti Pauli, id est, ad Corinthios duas, ad Thessalonicenses duas, ad Colosenses unam, ad Timotheum duas, sanctus Hieronymus dicitur explanasse; unde multa pars scientiae tribuitur, cum prouenerit ignorantibus nosse quod quaerant. Quas tamen continuo de diuersis partibus, ubi direximus inquirendas, suscepturos nos esse domini miseratione confidimus, et ideo studiose sustinere debemus, quod nobis transmittendum esse cognouimus; eoque fiat ut si cuicumque uestrum antequam ueniant aliquid eorum fortassis occurrerit, studeat diligenti cura transscribere et praedictis expositoribus aggregare, quatenus iuuante domino et labore uestro monasterii bibliotheca proficiat, quibus tanta noscuntur esse praeparata. Quod si forsitan senectus nostra, priusquam haec compleantur, iussione domini cum remissione peccatorum, sicut uos orare deprecor, uotiuo fine transiuerit, ad uos, ut credere dignum est, quandoque res sperata perueniet.

Commemoratas tamen epistulas a Iohanne Chrysostomo expositas Attico sermone in suprascripto octauo armario dereliqui, ubi sunt graeci codices congregati; ut si latina non potuerint latiora commenta procurari, de istis subinde transferatur quod plenissimam poterit praestare notitiam, quatenus in omnibus lxx uno libris canonicis, sicut a sancto patre Augustino noscitur comprehensum, antiquorum expositiones domino largiente, uelut spiritalia poma paradisi, sumenda uestris epulis offerantur.

Quod si in his quae dicta sunt aliqua fortasse loca dubia sunt relicta, nec explanatione plenissima satisfacere potuerunt, nequaquam uobis modernos expositores interdico; caute tamen quaerendos esse catholicos, quoniam accessu temporum multis nouiter gratia diuinitatis infunditur, quae forsitan priscis doctoribus celata monstratur.