Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
IX. De actibus apostolorvm et apocalypsi.
Nonus igitur codex Actus Apostolorum et Apocalypsin noscitur continere, quoniam et haec quoque Apocalypsis, id est, Reuelatio, probatur Iohannis apostoli. Sed in Actibus Apostolorum sancti Iohannis, episcopi Constantinopolitani, in graeco sermone commenta repperimus; quae amici nostri in duobus codicibus lv omeliis iuuante domino transtulerunt.Apocalypsis uero, quae studiose legentium animos ad supernam contemplationem deducit, et facit mente cernere quod angeli uidendo beati sunt, sancti Hieronymi expositione conspicua est. De quo libro et Victorinus saepe dictus episcopus difficilia breuiter quaedam loca tractauit. Vigilius quoque, Afer antistes, de mille annorum intellegentia quae praedicta Apocalypsi continetur, unde magna quaestio nonnullis oboritur, plenissima et diligenti naratione disseruit.Ticonius etiam Donatista in eodem uolumine quaedam non respuenda subiunxit, quaedam uero uenenosi dogmatis sui fecilenta permiscuit; cui tantum in bonis dictis chresimon, in malis achriston quantum transiens ualui reperire, ut arbitror, competenter affixi. Quod et uobis similiter in suspectis expositoribus facere suademus, ne lectoris animus fortasse turbetur nefandi dogmatis permixtione confusus.De quo uolumine sanctus quoque Augustinus in libris ciuitatis dei plura praestantius et diligenter aperuit. Nostris quoque temporibus Apocalypsis praedicta beati episcopi Primasii, antistitis Africani, studio minute ac diligenter quinque libris exposita est. Quibus etiam liber unus, Quid faciat hereticum, cautissima disputatione subiunctus est: quae in templo domini sacrata donaria sanctis altaribus offerantur.Sed quoniam diximus expositores, quantos uel inuenire priscos potuimus, uel nuper per amicos nostros de graeca lingua transferri uel noua cudi fecimus, nunc de sex modis intellegentiae aliquid disseramus, ut saepius illuc redeuntes pestiferos uitemus errores. |
|