Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
XV. Sub qua cautela relegi debeat caelestis auctoritas.
Vos igitur, qui diuinarum et saecularium litterarum cognitione polletis, et scientia uobis est ab usu communi reperire quod dissonat, tali modo sacras percurrite lectiones; a paucis enim doctisque faciendum est, quod simplici et minus eruditae congregationi noscitur esse praeparandum. Quapropter prius introi1e diligenter, et sic scriptorum delicta corrigite, ne iuste arguamini si praecipitanter alios emendare temptetis; istud enim genus emendationis, ut arbitror, ualde pulcherrimum est et doctissimorum hominum negotium gloriosum.In primis igitur idiomata scripturae diuinae nulla praesumptione temeretis, ne cum ad intellectum communem quae dicta sunt trahere cupitis (quod absit) caelestium uerborum puritas dissipetur. Idiomata enim legis diuinae dicuntur propriae locutiones, quas communis usus non habere cognoscitur, ut est illud:Secundum innocentiam manuum mearum, uelDe uultu tuo iudicium meum prodeat,Auribus percipe lacrimas meas, etEffundite coram illo corda uestra,Adhaesit anima mea post te,Multiplicasti locupletare eam,Ibi laetabimur in id ipsum, etInclinauit ex hoc in hoc,Misit Moysen seruum suum et Aaron quem elegit ipsum,Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,Fiat manus tua ut saluum me faciat.Haec et his similia, quae nimis probantur esse numerosa, licet communis usus refugiat, tamen ne dissipari liceat, auctoritas illa procul dubio sancta commendat. Quod si ea latius nosse desideratis, legite sancti Augustini septem libros de modis locutionum, quos fecit de quinque libris Moysi et uno Iesu Naue et altero Iudicum, et tunc de tali re poteritis abundantissima largitat e satiari. In sequenti uero auctoritate uobis similia reperire copiosissime subiacebit.Hebrea uero quaedam nomina hominum uel locorum nulla declinatione frangatis; seruetur in eis linguae suae decora sinceritas. Illas tantum litteras commutemus, quae uocabuli ipsius possunt exprimere qualitatem, quoniam interpretatione nominis sui unum quod que eorum magno sacramento rei alicuius constat appositum, ut est Seth, Enoch, Lamech, Noe, Sem Cham et Iafeth, Aaron, Dauid et his similia. Locorum autem nomina, ut est Sion, Choreb, Geon, Hermon uel his similia, pari deuotione linquamus.Tertio res quae in bono et in malo ponuntur non sunt ullatenus temerandae, ut mons, leo, cedrus, catulus leonis, clamor, homo, fructus, calix, uitulus, pastor, thesaurus, uermis, canis et his similia. Nec illa nomina mutanda sunt, quae pro aliis nominibus apponuntur, ut:Satanas qui a recto calle discedit,manus lauare significat non esse participem,quod pedes pro actu ponuntur,quod frequenter expectationem pro spe ponit,semel pro incommutabili sententia denuntiatur,iurare deum pro confirmare dicitur.Ista enim ab expositoribus nobis aperienda desideremus; non aliquid eorum sacrilega uoluntate truncemus.Nec illa uerba tangenda sunt, quae interdum contra artem quidem humanam posita reperiuntur, sed auctoritate multorum codicum uindicantur. Corrumpi siquidem nequeunt, quae inspirante domino dicta noscuntur, ut est:Obliti non sumus te, et illudViri sanguinum et dolosi,Fabricatus est templum, etRadetur caput suum, etInflabitur uentrem pro inflabitur uentre,Viri uiri si praeuaricata fuerit uxor eius, etImponent super altare omnia uasa eius in quibus ministrant in ipsis,Terra in qua habitant in ea, etProtulerunt exploratores pauorem terrae quam explorauerant eam,De manu canis unicam meam, etFlumina plaudebunt manibus in se,Tunc exultabunt omnia ligna siluarum.Et quoniam interdum casus generaque nominum uel temporum humanis regulis nequeunt conuenire, sed tamen eorum usum ecclesiasticus consensus amplectitur, duorum uel trium priscorum emendatorumque codicum auctoritas inquiratur. Scriptum est enim, In ore duorum uel trium stabit omne uerbum, et praesumi non liceat, quod diuino uindi catur eloquio; ut est in psalmo uigesimo primo, Populo qui nascetur, quem fecit dominus, et illud Euangelii, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, similiter et in centesimo quadragesimo tertio psalmo, Beatus populus, cuius est dominus deus eorum, et his similia.Regulas igitur elocutionum latinorum, id est, quadrigam Messii, omnimodis non sequaris, ubi tamen priscorum codicum auctoritate conuinceris; expedit enim interdum praetermittere humanarum formulas dictionum, et diuini magis eloquii custodire mensuram. In prosa caput uersus heroici finemque non corrigas; quinque longas totidemque breues non audeas improbare; trocheum triplicem laudabilis neglectus abscondat. Meotacismos et hiatus uocalium omnino derelinque, quoniam hic locum habere non possunt quae doctore s litterarum liberalium regulariter custodire noscuntur. Istud enim inter humanas dictiones conuenit praecaueri; in diuinis autem eloquiis tales compositiones nullatenus accusantur. Maneat ubique incorrupta locutio quae deo placuisse cognoscitur, ita ut f ulgore suo niteat, non humano desiderio carpienda subiaceat. Haec enim et simplices suauiter instruit, et doctos pro sua reuerentia decenter oblectat.Post superiorem igitur diuisionem, ubi diximus idiomata legis diuinae non esse tangenda, uel cetera quae sequuntur, locus ammonet more maiorum hanc quoque ponere subdiuisionem, ut ad particulas partium distinctius uenire debeamus. Unde enim doctissimus Aristoteles Perihermenias suas ad liquidum perducere potuisset, nisi diuisionum et subdiuisionum iterumque particularium diuisionum ordine custodito cuncta tractass et? Quem secuti nunc dicimus in quibus litteris sunt librariorum uitia corrigenda.In uerbis quae accusatiuis et ablatiuis praepositionibus seruiunt, situm motumque diligenter obserua, quoniam librarii grammaticae artis expertes ibi maxime probantur errare. Nam si m litteram inconuenienter addas aut demas, dictio tota confusa est. Casus uero nominum, exceptis monoptotis, declinationesque uerborum quae defectiua non sunt, totasque partes orationis (ubi tamen sacra non impugnat auctoritas), considera diligenter, suisq ue locis aptata custodi, ne locutionis ordine permixto totum (quod absit) possideat indecora confusio. b pro v, v pro b, o pro v, n pro m contra orthographiae praecepta uitiose positas non relinquas; aspirationem uero superfluam deme aut adice competenter. Casus nominum temporaque uerborum, ubi tamen permitteris, custodi diligenter; reperies enim frequenter in auctoritate consuetudini diss ona, quae tibi non liceat immutare. Sed in his emendatorum codicum seruetur exemplum; cetera uero quae sunt male praesumpta recorrige, quoniam antiquarii exinde potius probantur offendere, dum elocutioni latinae linguae nesciunt seruire disposite. a in fine aduerbii non relinquas; a iterum casui genitiuo non subtrahas. Multa etiam respectu euphoniae propter subsequentes litteras pro babiliter immutamus, ut illuminatio, irrisio, immutabilis, impius, improbus. r litteram narrationi tolle superfluam; a gnaro enim, id est, scito seu perito, uenit nominis ista compositio. Quod, cum pronomen est, per d non per t litteram; cum uero aduerbium numeri est, per t non per d litteram scribendum est. Quicquam c magis in prima syllaba ponendum est quam d propter euphoniam, quam praecipimur sequi. Quid plura? Secundum regulas artigraphorum quae tamen sunt emendanda percurre, ne articulatae uocis pulchra modulatio peregrinis litteris maculata absona potius et indecora reddatur.Orthographos priscos frequenter relege, quos ego inferius titulo trigesimo, ubi de antiquariis legitur, propter notitiam librariorum utiliter instruendam deflorandos esse iudicaui, et extrinsecus huic libro de orthographia titulum dedi. Ita contingit ut et istud studioso prosit legere, ubi cognoscit quae in scripturis sanctis minime debeat uiolare, et illud necessario latius discitur, ubi generaliter praesumpta uitia corrigantur.Quod si tamen aliqua uerba reperiuntur absurde posita, aut ex his codicibus quos beatus Hieronymus in editione septuaginta interpretum emendauit, uel quos ipse ex Hebreo transtulit, intrepide corrigenda sunt; aut, sicut beatus Augustinus ait, recurratur ad graecum pandectem, qui omnem legem diuinam dinoscitur habere collectam; uel, quibus possibile fuerit, Hebream scripturam uel eius doctores requirere non detrectent. Decet enim ut, unde ad nos uenit salutaris translatio, inde iterum redeat decora correctio. Merito enim patribus nostris de hac re maxima cura fuit, ne tunica domini saluatoris, quam truculentis militibus scindere non licuit, lectoribus subiaceat imperitis. Audiat spiritus sanctus sincer issima quae donauit, recipiat illibata quae contulit; tunc nos fideles sibi esse cognoscit, si dicta ipsius nulla praesumptione carpamus. Nam quemammodum saluari uolumus, si (quod dictu nefas est) remedium salutare pro nostra uoluntate rumpamus?Sed ut his omnibus addere uidearis ornatum, posituras, quas Graeci thesis uocant, id est, puncta breuissima pariter et rotunda (praeter translationem sancti Hieronymi, quae colis et commatibus ordinata consistit, unde et in praefatione iam dictum est) singulis quibusque pone capitibus, quoniam illustrem et planissimam faciunt orationem quando, sicut inferius exponitur, suis locis aptata resplendent. Quale est enim inoffenso gradu per sensus ire sanctissimos, uenasque praeceptorum saluberrimas subtiliter introire; terminos suos modulatae uoci competenter affigere, totamque dict ionem sic per membra diuidere ut suis partibus considerata pulchrescant! Nam si corpus nostrum indiget per membra cognosci, cur lectio cum suis partibus uideatur confusa derelinqui? Istae siquidem positurae seu puncta quasi quaedam uiae sunt sensuum et lu mina dictionum, quae sic lectores dociles faciunt tamquam si clarissimis expositoribus imbuantur. Prima est media, secunda subdistinctio, tertia plena; quas a maioribus nostris ideo constat inuentas, ut spiritus longa dictione fatigatus uires suas per spatia discreta resumeret. Quas si mauis cupidus lector agnoscere, Donatum lege, qui te possit de hac re breui compendio diligenter instruere. Has distinctiones in Psalterio archetypo nos posuisse retinemus, cuius obscuritates talibus remediis ex maxima parte domino praestante lucid auimus.Ita septenarius numerus ab utraque parte completus est, ut a quibus rebus abstineamus et quas res emendare in auctoritate, praesumamus, sicut opinor, euidenter appareat. Quod si tamen hoc desiderium et alio modo potuerit adiuuari, adiciatur studiis uestri s, ne more humanitatis nos aliquid necessarium praetermisisse uideamur.Nunc quemammodum extra auctoritatem reliquas lectiones debeamus emendare dicendum est. Commenta legis diuinae, epistulas, sermones librosque priscorum unus quis emendator sic legat, ut correctiones eorum magistris consociet saecularium litterarum, et ubic umque paragrammata in disertis hominibus reperta fuerint, intrepidus uitiosa recorrigat, quoniam uiri suprascripti sic dicta sua composuisse credendi sunt, ut regulas artis grammaticae quas didicerant custodisse iudicentur. Epistulae quoque patrum, sermon es et libri diuersorum necnon et omeliae uel cum hereticis altercationes fidelium, quoniam diuersa loca scripturae diuinae suauiter ac diligenter aperiunt, magno studio relegantur, quatenus in ecclesia domini quasi quibusdam lampadibus competenter accensis totum nitidum, totum splendidum domino praestante colluceat. Si quid tamen in eis ad scripturas diuinas exponendas conueniens inuenitur, non dubitetis sociare uoluminibus diuinis, sicut et nos in libris Regum fecisse cognoscimur. Multa enim reperiuntur a probatissimis hominibus per occasionem alterius operis latius de libris dicta diuinis, quae auctoritati uidelicet sacrae competenter aptantur. Unde supplico ut quod nos parua lege ndo minus explicare potuimus, uos copiosissima lectione saginati tam de istis codicibus quos relinquimus quam quos potueritis feliciter inuenire perfectius in Christi nomine compleatis.Precor etiam uos, qui tamen emendare praesumitis, ut superadiectas litteras ita pulcherrimas facere debeatis, ut potius ab antiquariis scriptae fuisse iudicentur. Non enim in illo decore quicquam turpe conuent inueniri, quod postea studiosorum oculos uide atur offendere. Considerate igitur qualis uobis causa commissa sit, utilitas christianorum, thesaurus ecclesiae, lumen animarum. Studete ergo ne qua remaneat in ueritate mendositas, in puritate falsitas, in integritate peruersitas litterarum.Sed quoniam nouem codices legis diuinae prima fronte posminus eorumque introductores cum expositoribus suis iuuante domino quanta ualuimus curiositate memorauimus, ad postremum tres diuisiones a maioribus datas totius legis diuinae tetigimus, deinde adiec imus quemammodum emendari caute debeat caelestis auctoritas ne discerperetur praesumpta licentia aut traderetur sequentium manibus indecora confusio, nunc de uirtute lectionis diuinae est omnimodis disserendum, ut sua quaeque loca propria dulcedine farciantur. |
|