Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
XVI. De virtute scripturae divinae.
Intuemini, sodales egregii, quam mirabilis, quam dulcis in scripturis diuinis decurrit ordo dictorum, desiderium semper excrescens, satietas sine fine, esuries gloriosa beatorum, ubi nimietas non arguitur sed magis importunitas crebra laudatur. Merito, qu ando et notitia rerum salutarium inde discitur, et credentibus atque eadem operantibus aeterna uita praestatur. Praeterita sine falsitate describunt, praesentia plus quam quod uidentur ostendunt, futura quasi iam perfecta narrantur: ubique in eis ueritas regnat, ubique diuina uirtus irradiat, ubique panduntur humano generi profutura. Et dum haec ita se habeant in terris, nobis pro captu ingenii parabolis et propositionbus sumptis caelestis ueritas intimatur, sicut ipse in septuagesimo septimo psalmo testa tur, Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Tradunt etiam nobis, ut munera cuncta uincantur, sanctae trinitatis adorabilem cognitionem, quam per tot saeculorum tractus idolis dedita caeca et flebilis ignorauit humanitas, patrem scilicet, filium et spiritum sanctum, unum deum, creaturarum omnium co nditorem atque rectorem, facere quae uult in caelo et in terra. Cuius si pietatem quaeris, audi breuiter comprehensum, Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione: si potentiam, ausculta, Et quis resistit potestati tuae? Si iustitiam, lege Qui iudicabit orbem terrae in aequitate. Nam et ubique esse totum deum manifestissime declaratur, dicente Psalmographo, Quo ibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es. Si descendero in infernum ades, et cetera quae de illa maiestate sacris lectionibus continentur.Istas siquidem litteras non ratio humana repperit, sed hominibus sanctis uirtus caelestis infudit; quas tunc bene datur intellegi, quando eas uera et utilia praedicare mens deuota crediderit. Quid enim in illis litteris utilitatis et suauitatis non inueni es, si purissimo lumine mentis intendas? Lectio cuncta uirtutum est, uerbum non inaniter cadens, nec tardat effectus quod promittit affatus, oboedientibus conferens aeternam salutem, superbis restituens perenne supplicium. Atque ideo eam non solum audire sed implere sanctis operibus commonemur; modo siquidem caritatem dei et proximi monet, modo ut saeculi peritura contemnas insinuat, modo ut illam patriam recorderis in qua es perpetue mansurus infundit, patientiam monet, spem tribuit, humilitatem proficua m laudat, superbiam ruinosam semper accusat, pias elemosinas creberrime fieri persuadet. Tunc quod supra omnes pietates indulgentissimum est, acceptam sibi paenitentiam iudex ipse testatur, quando etiam uerba quibus rogetur cl ementissimus redemptor indulget, terret ut corrigat, iudicium minatur ut parcat, et sic nos praecipit uiuere ut piis angelis mereamur esse consortes, fiatque illud in nobis quod nimis suaue atque perpetuum est, Ut sit deus omnia in omnibus; deinde ut Eum uideamus sicuti est, et sic de gioriae ipsius copia compleamur, ut nulla ulterius indigentiae sterilitate fatigemur. Talibus ergo iussis quis parere non ambiat, nisi qui omnimodo in aeternum perire festinat? Ultra omnes dementias est redemptoris sui iussa neglegere, et crude lissimi hostis uota complere. Quot uerba, tot praemia; quot sententiae, totidem ultiones! Nihil uacat ab utili doctrina, nisi cum silet lingua magnalia. O si nunquam cessaretur a talibus! Peccatis profecto tolleretur locus, si otiosum tempus non haberet m ens inquieta mortalium.His beneficiis larga pietate collatis, addita est nobis sanctae trinitatis adorabilis et ueneranda cognitio: quod uitae genus peccatis mortua gentilitas funditus ignorabat. Restat nunc ut memoriam faciamus illorum qui libris suis aliquid uenerabiliter de sancta trinitate dixerunt. Ad confirmationem igitur fidei nostrae et hereticorum praecauendas insidias legendi sunt tredecim libri beati Hilarii, quos de sancta trinitate profunda et disertissima nimis oratione conscripsit. Sancti quoque Ambrosii quos de eadem re ad Gratianum principem multo claros et uenuste compositos designauit, deinde sancti Augustini quindecim libri, quos idem de trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa uobis intentione meditandi sunt. Si quis uero de patre et filio et sp iritu sancto aliquid summatim praeoptat attingere, nec se mauult longa lectione fatigare, legat Nicetae episcopi librum quem de fide conscripsit, et doctrinae caelestis claritate completus in contemplationem diuinam compendiosa breuitate perducitur; qui uoluminibus sancti Ambrosii sociatus est, quos ad Gratianum principem destinauit. O inaestimabilis pietas uirtusque creatoris! Aperti sunt caeli, sancta trinitas cordibus fidelium patefacta resplenduit, et paganitas, quae honorem occupauerat alienum, a uero domino confutata discessit.Utiles etiam sunt ad instructionem ecclesiasticae disciplinae memorati sancti Ambrosii de officiis melliflui libri tres, necnon et beati Augustini de uera religione liber unus et de doctrina christiana libri quattuor; item eiusdem liber unus quem de agone christiano composuit, maxime uobis necessarius qui calcato saeculo desudatis in certamine christiano. Similiter etiam liber eiusdem quasi philosophiae moralis, quem pro moribus instituendis atque corrigendis ex diuina auctoritate collegit Speculumque nomi nauit, magna intentione legendus est. Nam et sancti Augustini uiginti duos libros quos de dei ciuitate confecit, infastidibili sedulitate curramus, ubi et Babylonia confusa, ciuitas diaboli, et splendida Hierusalem, urbs domini Christi, in hominum conuers atione competenti diuersitate monstratae sunt. Scripsit etiam quinque quaestiones de nouo testamento ad Honoratum presbyterum, et octoginta tres alias mirifica deliberatione formatas. Si quis autem dicta sua diligenti cupit ex aminatione purgare nec incauta temeritate delinquere, duos libros Retractationum sancti Augustini studiosa lectione percurrat, unde et se comat imitando, et agnoscit quantam sapientiae copiam beatissimo patri indulgentia diuina contulerit, ut quem nemo poterat fortasse reprehendere, ipse se uideatur cautissima retractatione corrigere. Longum est illius uiri singula quaeque memorare, dum de eius opusculis indicatis codex non paruus existat, qui quamlibet dicta ipsius breuiter commemoret, tamen in nu merosas progressus est paginas lectionum. |
|