Flavius Aurelius Cassiodorus
ca. 485 - ca. 585
|
|
Institutiones divinarum etsaecularium litterarum
Liber primum
|
|
_________________________________________________________
|
|
XXXII. Commonitio abbatis congregationisque monachorum.
Quapropter omnes, quos monasterii saepta concludunt, tam patrum regulas quam praeceptoris proprii iussa seruate, et libenter quae uobis salubriter imperantur efficite, quia magnae remunerationis est praemium sine aliquo murmure praeceptis salutaribus oboe dire. Vos autem sanctissimos uiros abbates Calchedonium et Gerontium deprecor ut sic cuncta disponatis, quatenus gregem uobis creditum praestante domino ad beatitudinis dona perducere debeatis. Peregrinum igitur ante omnia suscipite, elemosinam date, nudum uestite, esurienti panem frangite, quoniam iste uere dicendus est consolatus, qui miseros consolatur.Ipsos autem rusticos, qui ad uestrum monasterium pertinent, bonis moribus erudite; quos adiectarum pensionum pondere non grauetis. Scriptum est enim Iugum meum suaue est et onus meum leue est. Illud uero quod familiare rusticis comprobatur, furta nesciant, lucos colere prorsus ignorent, uiuant innoxio proposito et simplicitate felici. Secundus illis ordo conuersationis purissimus imponatur; frequenter ad monasteria sancta conueniant, ut erubescant uestros se dici et non de uestra institutione cognosci. Sciant etiam deum ubertatem agris eorum dignanter infundere, si eum fideliter consueuerint inuocare.Data est itaque uobis quaedam urbs propria, ciues religiosi, in qua si concorditer et spiritaliter domino praestante transigitis, caelestis iam patriae praefiguratione gaudetis. Nolite amare desidiam, quam domino cognoscitis odiosam. Praesto uobis sunt sanctarum scripturarum instrumenta dogmatica cum expositoribus suis, qui uere sunt floriferi campi, caelestis paradisi poma suauia, unde et fideles animae salubriter imbuantur et linguae uestrae non caduco sed fructifero nimis instruantur eloquio. Quapropter desideranter introite mysteria domini ut sequentibus iter indicare possitis, quia magnae uerecundiae pondus est habere quod legas et ignorare quod doceas.Et ideo futurae beatitudinis memores, uitas patrum, confessiones fidelium, passiones martyrum legite constanter, quas inter alia in epistula sancti Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum destinata procul dubio reperitis, quae per totum orbem terrarum floruere, ut sancta imitatio uos prouocans ad caelestia regna perducat; scientes quia non solum in agone sanguinis aut in uirginitate carnis positae sint coronae, sed et omnes qui iuuante deo uitia sui corporis uincunt recteque credunt, palmam sanctae remunerationis accipiunt. Sed quo facilius, sicut dictum est, mortiferas mundi delectationes noxiaque blandimenta domino praestante uincatis et sitis huius saeculi, sicut de beatis legitur, transeuntes, ad illud semper primi psalmi festinate salutare remedium, ut legem domini diebus noctibusque meditemini. Tunc non inueniet inimicus proteruus locum, cum totum Christus occupauerit animum. Nam et pater Hieronymus pulchre complexus est, dicens: «Ama scientiam scripturarum, et carnis uitia non amabis».Dicite mihi, uiri prudentissimi, quid beatius quam illum habere propitium, quem iratum non ualemus effugere? Nam si praefectum uox praeconis enuntiet, si carpentum ipsius strepentibus rotis transire noscamus, nonne omnes uoluptates cordis abicimus, dum conspectus ipsius reuerentiamque metuimus? Deus intonat per conuexa caeli, fulgora demonstrat in nubibus, frequenter commouet fundamenta terrarum, et (proh dolor!) praesentia ipsius non timetur, qui ubique totus et omnipotens esse cognoscitur. Quapropter ab sentem iudicem non credamus, et rei ad ipsius tribunalia non uenimus. Qui minus peccat, gratias agat, quoniam desertus non est a domini misericordia, ut praeceps laberetur ad uitia; qui plurimum deliquit, incessanter exoret. Nemo se ad excusationes perfidas et subdola uota conuertat. Reos nos fateamur, qui absolute delinquimus. Nihil est stultius quam illi uelle mentiri, cui nullatenus probatur illudi. Parata est enim misericordia, si petatur mente purissima. Nulla est causa deterior apud pium iudicem, nisi quando subiectus suam neglegit sospitatem.Oremus ergo, fratres karissimi, quatenus qui humano generi tam magna largitus est, ut ouem perditam reportare suis humeris dignaretur et per incorporationis beneficium rumperet uincula peccatorum, ut ignaris atque alienatis fidei arcana patefaceret, baptisma donaret, martyrium concederet, elemosinas fieri suaderet, sancta quoque nos orationis institutione purgaret, remittere nos fratribus peccata praeciperet, ut ipse quoque similiter debita nostra laxaret: ut conuerteremus errantem, quatenus erroris nostri ligamina soluerentur: ut paenitentiam summo studio quaereremus: ut haberemus abundantiam caritatis circa deum et proximum nostrum.Super haec etiam communicationem corporis et sanguinis sui clementissimus redemptor indulsit, quatenus pietas creatoris hinc maxime possit intellegi, cum nos tantis beneficiis, si tamen eum puro corde quaeramus, fecisset absolui. Addat ipse nunc quoque cumulum muneribus suis, sensus nostros illuminet, corda nostra purificet, ut scripturas sanctas mente purissima cognoscere mereamur et mandata ipsius suffragante nobis eius gratia compleamus. |
|